라틴어 문장 검색

Mihi quidem neque oculi, opinor, truces sunt neque os turbidum neque inmaniter clamo neque in spumam ruborenve effervesco neque pudenda dico aut paenitenda neque omnino trepido ira et gestio.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XXVI 9:3)
Neque, cum legimus eas, nimium sane displicent, quin lepide quoque et venuste scriptae videntur, prorsus ut melius posse fieri nihil censeas.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXIII 3:1)
hautquaquam mihi et qui aderant displicebat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXIII 7:3)
Quisquis ille est qui audit, nisi ille est plane deperditus, inter ipsam philosophi orationem et perhorrescat necesse est et pudeat tacitus et paeniteat et gaudeat et admiretur,
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, I 3:2)
deinde, quasi hoc displiceret et corrigere id vellet, addit:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, XIII 25:1)
Ita est, inquit Accius, uti dicis, neque id me sane paenitet;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, II 5:1)
Nam quod obiectum est de pudicitia quodque omnium accusatorum non criminibus, sed vocibus maledictisque celebratum est, id numquam tam acerbe feret M. Caelius, ut eum paeniteat non deformem esse natum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, I 5:2)
Non existumant verbo proprio esse usum, quod ait paeniteat, atque id prope ineptum etiam esse dicunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, I 6:1)
Nam cum adversarii et obtrectatores M. Caeli, quoniam erat pulchro corpore, formam eius et faciem in suspiciones inpudicitiae accerserent, inludens Cicero tam absurdam criminationem, quod formam, quam natura fecerat, vitio darent, eodem ipso errore quem inludebat sciens usus est et non paenitet, inquit, M. Caelium, non deformem esse natum, ut vel hac ipsa re, quod ita dicebat, obprobraret adversariis ac per facetias ostentaret facere eos deridiculum, quod proinde Caelio formam crimini darent, quasi arbitrium eius fuisset, quali forma nasceretur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, I 12:1)
Ita plerique ingenio sumus omnes, nostri nosmet paenitet.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, VI 5:2)
'nostri paenitet,' 'nostri oblitus est,' nostri misertus est,' quo dicitur:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, VI 8:2)
'mei paenitet,' 'mei misertus est,' 'mei oblitus est.'
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, VI 8:3)
' Cur igitur Terentius 'paenitet nostri,' non 'nostrum,' et Afranius 'nostri miseritus est, ' non 'nostrum'?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, VI 12:3)
17. Postquam Perkinus hanc declarationem suam finiverat, rex Iacobus generose et prudenter respondit, quisquis tandem ille fuerit, fore ut eum nunquam poeniteret quod se in manus eius tradidisset.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 17:1)
Prima, comitiis displicuisse huiusmodi erronum incarcerationem, utpote quae populo sumptui esset carceres superoneraret, neque publicum exemplum quod in oculos hominum incurreret exhiberet.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 31:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION