라틴어 문장 검색

videsne, ut ordine verborum paululum commutato, isdem tamen verbis stante sententia, ad nihilum omnia recidant, cum sint ex aptis dissoluta?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 70장 2:1)
revivescat M'. Curius aut eorum aliquis, quorum in villa ac domo nihil splendidum, nihil ornatum fuit praeter ipsos, et videat aliquem summis populi beneficiis usum barbatulos mullos exceptantem de piscina et pertractantem et murenarum copia gloriantem, nonne hunc hominem ita servum iudicet, ut ne in familia quidem dignum maiore aliquo negotio putet?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon V, 2장 3:7)
et nimirum haec est illa praestans et divina sapientia, et perceptas penitus et pertractatas res humanas habere, nihil admirari, cum acciderit, nihil, ante quam evenerit, non evenire posse arbitrari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 30:7)
qua oratione praetermissa minime necessaria ea, quae rem continent, pertractemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 23:3)
nam cum dissolutus filius:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 45:5)
dixit enim de adulescente perdito ac dissoluto, nos autem de constanti viro ac sapienti quaerimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 55:17)
de morte enim ita sentit, ut dissoluto animante sensum extinctum putet, quod autem sensu careat, nihil ad nos id iudicet pertinere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 88:7)
Et hac spectant Propositiones generales quas Libro primo & secundo pertractavimus.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 서문 1:27)
Ranae vagantes liberis paludibus Clamore magno regem petiere a Iove, Qui dissolutos mores vi compesceret.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Ranae regem petierunt.4)
quibus Macri, illam alteram dissolutam atque etiam incongruentem vocant;
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 9 19:3)
Ac primum quae scripsi mecum ipse pertracto;
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 17 7:3)
Quod res politica in servitutem redigitur technologiae reique nummariae, id dissolutae mundanae de ambitu Congressiones ostendunt.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 70:2)
ad brevem se mortis usum dux salutis dedidit, mortuos olim sepultos ut redire insuesceret, dissolutis pristinorum vinculis peccaminum.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus omnis horae50)
per crimen orta dissoluta est crimine, Abel quod ante perculit, Christum dehinc;
(프루덴티우스, Hamartigenia, 머리말11)
plantis calciamenta dissolutis pronus detrahere studebat unus, sed sanctus vetat ora Fructuosus inclinata premi:
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Beatissimorum Martyrum Fructuosi Episcopi Ecclesiae Tarraconensis, et Augurii et Eulogii Diaconorum.38)

SEARCH

MENU NAVIGATION