라틴어 문장 검색

Qualis apes aestate nova per florea rura Exercet sub sole labor, cum gentis adultos Educunt fetos, aut cum liquentia mella Stipant et dulci distendunt nectare cellas, Aut onera accipiunt venientum aut agmine facto Ignavum, fucos, pecus a praesepibus arcent.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 2:1)
unde alieni receptio distendit locum in quem ceciderit, et hinc creantur dolores.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 25:2)
Addo aliud, naturali ratione ebrietati dulcedinem repugnare, adeo ut medici eos qui usque ad periculum distenduntur vino plurimo cogant vomere:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 17:1)
eamque ἐπιγλωττίδα inter edendum bibendumque operire ac protegere τὴν τραχεῖαν ἀρτηρίαν, ne quid ex esca potuve incideret in illud quasi aestuantis animae iter, ac propterea nihil humoris influere in pulmonem ore ipso arteriae communito.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XV. 7:1)
Lucina a parturientibus invocatur, quia proprium eius munus est distendere rimas corporis et meatibus viam dare, quod est accelerando partu salutare.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 27:2)
Heu quantum terrae potuit pelagique parari Hoc, quem civiles hauserunt, sanguine, dextrae, Unde venit Titan, et nox ubi sidera condit, Quaque dies medius flagrantibus aestuat horis, Et qua bruma, rigens ac nescia vere remitti, Adstringit Scythico glacialem frigore pontum!
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 1:3)
an sidere mota secundo Tethyos unda vagae lunaribus aestuet horis;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 5:10)
medios pontem distendit in agros.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 2:10)
Inguinaque insertis pedibus distendit, et omnem Explicuit per membra virum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 6:30)
longo per multa volumina tractu Aestuat unda minax, flatusque incerta futuri:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 5:65)
Aestuat angusta rabies civilis arena.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 1:26)
gelidos his explicat orbes, Inque pruinoso coluber distenditur arvo.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 4:43)
aut umbras nemorum quicumque petentem, Aestuet:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 4:40)
Oraque distendens avidus spumantia Prester:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 7:58)
Nec lorica tenet distenti corporis auctum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 8:43)

SEARCH

MENU NAVIGATION