라틴어 문장 검색

Ego autem tantum, quem partim publica partim amicorum officia distringunt?
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 5 19:2)
Quamvis enim agendis causis distringeretur, scribebat tamen exitus occisorum aut relegatorum a Nerone et iam tres libros absolverat subtiles et diligentes et Latinos atque inter sermonem historiamque medios, ac tanto magis reliquos perficere cupiebat, quanto frequentius hi lectitabantur.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 5 3:1)
Ex stibadio aqua velut expressa cubantium pondere sipunculis effluit, cavato lapide suscipitur, gracili marmore continetur atque ita occulte temperatur, ut impleat nec redundet.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 36:4)
Gaudeo primum tua gloria, cuius ad me pars aliqua pro necessitudine nostra redundat;
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 11 2:1)
distringor officio, amicis deservio, studeo interdum, quod non interdum sed solum semperque facere, non audeo dicere rectius, certe beatius erat.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 15 1:3)
in quibus parcior fui partim quia tuas occupationes verebar, partim quia ipse multum distringebar plerumque frigidis negotiis quae simul et avocant animum et comminuunt.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 2 1:2)
Nunc me rerum actus modice sed tamen distringit;
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 25 3:1)
Vereor enim, ne et per publicos parum fideliter custodiantur, et non exiguum militum numerum haec cura distringat.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 19 1:1)
"amne redundatis fossa madebat aquis."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권253)
"si scelus est, in me commissi poena redundet:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권293)
sera redundavit veteris vindicta libelli, distat et a meriti tempore poena sui.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1240)
in genus auctoris miseri fortuna redundat, et patimur nati, quam tulit ipse, fugam.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 139)
sive igitur nimii Boreae vis saeva marinas, sive redundatas flumine cogit aquas, protinus aequato siccis Aquilonibus Histro invehitur celeri barbarus hostis equo;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 1024)
ambesis dapibus cumulatim aggesta redundant fercula, bis senos micarum molibus inplent post cenam cophinos;
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3236)
an rursus aliae redundent, praeter notam aspirationis, (quae si necessaria est, etiam contrariam sibi poscit) ut K, quae et ipsa quorundam nominum nota est, et Q, cuius similis effectu specieque, nisi quod paulum a nostris obliquatur, Coppa apud Graecos nunc tantum in numero manet, et nostrarum ultima, qua tam carere potuimus quam ψ non quaerimus?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 127:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION