라틴어 문장 검색

Nos certe cogitationem suscepimus et curam adhibuimus, ut quae a nobis proponentur non tantum vera essent, sed etiam ad animos hominum (licet miris modis occupatos et interclusos) non incommode aut aspere accederent.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 11:2)
et evitentur ea, quae diximus, incommoda, atque idola ex iis provenientia.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 116:8)
et postremo de causis tantae infelicitatis et tam diuturni et generalis in errore consensus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 127:8)
Jam vero veniendum ad causas errorum, et tam diuturnae in illis per tot secula morae;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 172:1)
At illa aetas, qua naturalis philosophia apud Graecos maxime florere visa est, particula fuit temporis minime diuturna;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 175:12)
iis autem qui in rebus civilibus merebantur (quales erant urbium et imperiorum conditores, legislatores, patriarum a diuturnis malis liberatores, tyrannidum debellatores, et his similes), heroum tantum honores decreverunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 320:4)
etenim lampas aut candela in aliquo loco posita non magis illuminat per moram diuturnam quam statim ab initio.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 175:5)
nam tum demum haec simulacra per Analogiam non incommode substituentur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 407:10)
Quem motum Schola (quae semper fere et denominat et definit res potius per effectus et incommoda quam per causas interiores) vel denotat per illud axioma, quod Duo corpora non possint esse in uno loco;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 442:6)
quin et ipse aer, non obstante subtilitate corporis ipsius, poros vasorum paulo solidiorum non pertransit subito, nec nisi per diuturnam insinuationem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 446:12)
Similiter, motus excitationis omnino manet, remoto primo movente, ad tempora bene diuturna;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 461:7)
et necesse est ut sit in omnibus corporibus, quae statu ancipiti ita degunt inter commoda et incommoda, ut distracta liberare se tentent, et denuo repulsam patiantur, et tamen perpetuo experiantur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 466:7)
Tria etiam sunt simulationis et dissimulationis incommoda, ut ex aequo res compensetur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VI. DE DISSIMULATIONE ET SIMULATIONE 7:11)
Dicamus iam de incommodis consilii, et de ipsorum remediis.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XX. DE CONSILIO 3:2)
Incommoda quae se produnt in consilio utendo et adhibendo sunt tria.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XX. DE CONSILIO 3:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION