라틴어 문장 검색

Sequuntur quinque ordines instantiarum, quas uno vocabulo generali Instantias Lampadis sive Informationis Primae appellare consuevimus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 371:1)
Nec illud minus verum, ex quanto illo materiae sub iisdem spatiis sive dimensionibus, pro diversitate corporum, plus et minus contineri:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 390:5)
quas universas, generali nomine, Instantias Practicas appellare consuevimus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 413:8)
satis quidem inscite, cum hic motus non tantum ad aerem, aquam, aut flammam pertineat, sed ad omnem diversitatem consistentiae;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 444:12)
Interim (quod nunc agitur) omnes diversitates caloris cum effectibus suis respective diligenter et industrie undique sunt colligendae et exquirendae:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 486:20)
Eorum prima et summa diversitas ea est;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 491:3)
si invidia quae ministro incumbit sit magna, caussa autem parva, aut si invidia quasi generalis sit et omnes status ministros complectatur, tunc invidia (etsi occulto) regem aut statum ipsum petit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IX. DE INVIDIA 16:4)
Helvetiorum rempublicam satis florentem videmus, licet religionis pagorumque diversitas obstare videatur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIV. DE NOBILITATE 1:9)
Inde occidentales particularium deorum suorum nomina praedicant, etsi nomen nullum generale habeant quod Deum significet:
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVI. DE ATHEISMO 1:22)
Hoc ab obstructione aliqua generali, aut difficultate maiore, mutuationem conservabit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIX. [= English XLI] DE USURA SIVE FOENERE 7:8)
Ita enim praetextu licentiarum opportunitatem non habemus pecunias aliorum pro suis commodandi, nec novem aut octo librarum proportio, licentia munita, generalem illam quinque librarum absorbebit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIX. [= English XLI] DE USURA SIVE FOENERE 7:22)
Adeo ut in huiusmodi situ subito sentias diversitatem non minorem caloris et frigoris quam si in locis diveris habitares.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIII. [ = English XLV] DE AEDIFICIIS 1:7)
Horti itaque regii figuram iam delineavimus, partim praeceptis, partim modulo generali, sed minime accurato.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIV. [ = English XLVI] DE HORTIS 12:2)
Non invenitur in rebuspublicis perniciosius hominum genus quam generales isti petitionum concinnatores.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLVII. [ = English XLIX] DE SUPPLICATIONIBUS 2:22)
Literae e contra generalia nimis praecipiunt nisi ab experientia determinentur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLVIII. [ = English L] DE STUDIIS ET LECTIONE LIBRORUM 1:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION