라틴어 문장 검색

atque in nouo recondita loculo in eodem quidem loco, sed supra pauimentum dignae uenerationis gratia locarent.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXVIII [XXX]. 1:1)
Inuenta namque eorum corpora iuxta honorem martyribus condignum recondita sunt, et dies passionis uel inuentionis eorum congrua illis in locis ueneratione celebratus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. X. 2:12)
Dedit namque operam, quod et hodie facit, ut adquisitis undecumque reliquiis beatorum apostolorum et martyrum Christi, in uenerationem illorum poneret altaria, distinctis porticibus in hoc ipsum intra muros eiusdem ecclesiae, sed et historias passionis eorum, una cum ceteris ecclesiasticis uoluminibus, summa industria congregans, amplissimam ibi ac nobilissimam bibliothecam fecit, nec non et uasa sancta, et luminaria, aliaque huiusmodi, quae ad ornatum domus Dei pertinent, studiosissime parauit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XX. 1:3)
convertentem se inter hane venerationem traditur memoriae prolapsum cecidisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 250:1)
ceterum maior praesentis veneratio cepit, et, praeterquam quod suapte natura multa maiestas inerat, adornabat promissa caesaries habitusque corporis non cultus munditiis, sed virilis vere ac militaris, et aetas erat in medio virium robore, quod plenius nitidiusque ex morbo velut renovatus flos iuventae faciebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 517:1)
ita efficietur, uti ex natura loci maiores auctasque cum dignitate divinitas excipiat opiniones.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 2장33)
Martis vero divinitas cum sit extra moenia dedicata, non erit inter cives armigera dissensio, sed ab hostibus ea defensa belli periculo conservabit.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 7장10)
Iam ergo subiecta est Christianis divinitas vestra, nec divinitas deputanda est quae subdita est homini et, si quid ad dedecus facit, aemulis suis.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 23장 8:3)
Sin autem intelligatur ut dicatur divinitas ipsius vel ejus, sicut Dei invisibilia ipsius vel virtus ejus, recte quoque cum dicitur divinitas ipsius, id est ipse Deus cujus sunt illa invisibilia, et illa virtus, Deus Pater intelligitur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 44:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION