라틴어 문장 검색

quem cum morbo et intemperantia perisse existimaret, ut tandem ueneno interemptum fraude Liuillae uxoris atque Seiani cognouit, neque tormentis neque supplicio cuiusquam pepercit, soli huic cognitioni adeo per totos dies deditus et intentus, ut Rhodiensem hospitem, quem familiaribus litteris Romam euocarat, aduenisse sibi nuntiatum torqueri sine mora iusserit, quasi aliquis ex necessariis quaestioni adesset, deinde errore detecto et occidi, ne uulgaret iniuriam.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 62장 1:2)
quibus quidem diuersissime adficiebatur, modo ut prae pudore ignota et celata cuncta cuperet, nonnumquam eadem contemneret et proferret ultro atque uulgaret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 66장 1:2)
uersiculi imperante mox eo diuulgati apud hibernas legiones procreatum indicant:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 8장 1:8)
quo facilius eas in causa Aemili Lepidi condemnauit quasi adulteras et insidiarum aduersus se conscias ei nec solum chirographa omnium requisita fraude ac stupro diuulgauit, sed et tres gladios in necem suam praeparatos Marti Vltori addito elogio consecrauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 24장 3:2)
nam neque caede uulgata statim creditum est, fuitque suspicio ab ipso Gaio famam caedis simulatam et emissam, ut eo pacto hominum erga se mentes deprehenderet;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 60장 1:2)
statim certe uulgatus est uersus:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 1장 1:2)
adsciturus in nomen Neronem, quasi parum reprehenderetur, quod adulto iam filio priuignum adoptaret, identidem diuulgauit neminem umquam per adoptionem familiae Claudiae insertum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 39장 2:2)
multa Graece Latineque proscripta aut uulgata sunt, sicut illa:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 39장 2:1)
et satis uisum, ne poena acrior mimum omnem diuulgaret, qui tamen sic quoque hoc disticho enotuit:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Otho, 3장 2:2)
ceterum diuulgato facto Tiberius Alexander praefectus Aegypti primus in uerba Vespasiani legiones adegit Kal.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 6장 3:3)
pauloque post occisum Antonium adeo uulgatum est, ut caput quoque adportatum eius uidisse se plerique contenderent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 6장 2:3)
De insidiarum caedisque genere haec fere diuulgata sunt.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 17장 1:1)
Vehiculum, quo Gordium, Midae patrem, vectum esse constabat, aspexit cultu haud sane a vilioribus vulgatisque usu abhorrens.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 1장 15:2)
Multa in ea regione monumenta vulgata carminibus vetustas exederat:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 4장 11:1)
Sed ut idoneis auctoribus fama vulgavit Alexandrum cum omnibus copiis, quamcumque ipse adisset regionem, petiturum, haud ignarus, quam cum strenuo res esset, omnia longinquarum gentium auxilia Babyloniam contrahi iussit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 9장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION