라틴어 문장 검색

Didimus etiam eorum maximus doctor, in libro De Spiritu sancto, a Filio quoque procedere patenter profitetur dicens:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 54:5)
Videte ubique sacramentum Trinitatis, ecce et in Spiritum sanctum credimus, qui Spiritus procedens de Patre et Filio charitate conjungitur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 54:27)
Non frustra in hac Trinitate dicitur Verbum Dei nisi Filius, nec donum Dei nisi Spiritus sanctus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 54:56)
Quod fortassis ideo maxime dicendum videtur et tenendum, ut videlicet amor quoque Patris in Filium vel Filii in Patrem, dicatur Spiritus sanctus, et non tantum amor ad creaturas, quod fortassis aliter videretur Spiritus sanctus posse non esse, ac per hoc non necessario esse ipsam Trinitatem.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 61:21)
XVIII. Non arbitror autem hoc quoque ab hac quaestione alienum esse, quomodo scilicet hanc fidem Trinitatis soli Christiani teneant, et non etiam vel Judaei vel gentiles.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 62:1)
Ac primo de unitate divinae substantiae, postmodum de personarum recapitulandum est Trinitate.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 1:2)
Unde et superius in eodem Symbolo fidei idem doctor, cum diversitatem personarum in una Dei substantia demonstraret, ait:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 28:19)
Fides autem Catholica haec est, ut unum Deum in Trinitate, etc., neque confundentes personas, etc. Tunc autem personas confunderemus, id est invicem permisceremus, si hanc esse illam poneremus, sicut econtrario substantiam Dei separaremus, si in eo diversas esse substantias teneremus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 28:20)
Unde et praefatus doctor, Quaest.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 32:10)
Qua ab renuntiatione contigit, ut ad laudem et gloriam Aeternae Trinitatis tertio mererer consecrari, delibutus ob conpendium perennis vitae sanctificati chrismatis per unctione:
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 10:17)
Praeterea, nonne maiori doctor est dignus honore vel laude, qui omnino discipulum imperitum sua facit doctrina prudentem, quam qui reddit doctum sua sapientia doctiorem?
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, A. 중류층 남자가 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 10:10)
Quidam uero doctores nostri dicunt, quod unus ex regibus Francorum Romanum imperium ex integro tenebit, qui in nouissimo tempore erit et ipse erit maximus et omnium regum ultimus.
(ADSO DERUENSIS, DE ORTU ET TEMPORE ANTICHRISTI 3:16)
Supra omnes istos deos extolletur Antichristus, quia maiorem et fortiorem se his omnibus faciet, et non solum supra hos, sed etiam supra omne quod colitur, id est, supra sanctam Trinitatem, que solummodo colenda et adoranda est ab omni creatura.
(ADSO DERUENSIS, DE ORTU ET TEMPORE ANTICHRISTI 3:22)
Filios autem Israel, quicumque eo tempore fuerint inuenti, hi duo maximi prophete et doctores ad fidei gratiam conuertent et a pressura tanti turbinis in parte electorum insuperabilem reddent.
(ADSO DERUENSIS, DE ORTU ET TEMPORE ANTICHRISTI 3:29)
Tradunt autem doctores, quod in monte Oliueti Antichristus occidetur in papilione et in solio suo, in illo loco, contra quem ascendit Dominus ad celum.
(ADSO DERUENSIS, DE ORTU ET TEMPORE ANTICHRISTI 4:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION