라틴어 문장 검색

Cum vero natus est pullus, confestim licet indolem aestimare, si hilaris, si intrepidus, si neque conspectu novae rei neque 1 auditu 2 ferretur, si ante gregem procurrit, si lascivia et alacritate interdum et cursu certans aequales 3 exsuperat,4 si fossam sine cunctatione transilit, pontem flumenque transcendit, haec erunt honesti animi documenta.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 29장 1:1)
nam senem Augustum devinxerat adeo, uti nepotem unicum, Agrippam Postumum, in insulam Planasiam proiecerit, rudem sane bonarum artium et robore corporis stolide ferocem, nullius tamen flagitii conpertum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 3장6)
leviore flagitio legatum interficietis quam ab imperatore desciscitis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 18장6)
Lentulo, quod is ante alios aetate et gloria belli firmare Drusum credebatur et illa militiae flagitia primus aspernari.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 27장2)
quosdam ipsi manipuli documentum fidei tradidere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 30장2)
cecidissem certe nondum tot flagitiorum exercitu meo conscius;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 43장3)
Pervaserat interim circumventi exercitus fama et infesto Germanorum agmine Gallias peti, ac ni Agrippina inpositum Rheno pontem solvi prohibuisset, erant qui id flagitium formidine auderent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 69장1)
sine pudore flagitii, sine cura ducum abire, fugere, pavidos adversis, inter secunda non divini, non humani iuris memores.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 14장9)
haud minus liberi doloris documentum idem Piso mox dedit vocata in ius Vrgulania, quam supra leges amicitia Augustae extulerat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 34장4)
ceterum ut honestam innocentium paupertatem levavit, ita prodigos et ob flagitia egentis, Vibidium Varronem, Marium Nepotem, Appium Appianum, Cornelium Sullam, Q. Vitellium movit senatu aut sponte cedere passus est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 48장4)
nam Vistilia praetoria familia genita licentiam stupri apud aedilis vulgaverat, more inter veteres recepto, qui satis poenarum adversum impudicas in ipsa professione flagitii credebant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 85장2)
quod neque convictum noxae reo si recentia purgaret, neque defensum absolutioni erat si teneretur maioribus flagitiis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 13장3)
pro Plancina cum pudore et flagitio disseruit, matris preces obtendens, in quam optimi cuiusque secreti questus magis ardescebant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 17장2)
praeerat castello Decrius impiger manu, exercitus militia et illam obsidionem flagitii ratus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 20장3)
dein tormentis servorum patefacta sunt flagitia itumque in sententiam Rubelli Blandi a quo aqua atque igni arcebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 23장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION