라틴어 문장 검색

Atque, ut verum dicamus, optime et prudentissime observatum est ab uno ex Patribus, profundae sapientiae viro, nec minus ingenue et sincere ab eodem prolatum et evulgatum, eos qui conscientias premi iisque vim inferri suadent sub illo dogmate, cupiditates suas subtexere illamque rem sua interesse putare.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, III. DE UNITATE ECCLESIAE 4:11)
[V]IR fatuus quidam, sapienter ducere uitam Dum cupit atque parum petit addiscenda morarum Haec documenta sibi, doctoris ab ore periti Sumit, ut hec cordi studeat sex uerba reponi:
(BALDO, NOUUS ESOPUS, III. De fatuo, qui sapienciam acquirit 4:1)
In omnibus quoque provinciis, quocumque edictum et dogma regis pervenerat, planctus ingens erat apud Iudaeos, ieiunium, ululatus et fletus, sacco et cinere multis pro strato utentibus.
(불가타 성경, 에스테르기, 4장3)
agricolationis neque doctores, qui se profiterentur, neque discipulos cognovi.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 머리말 5:2)
etiam sapientiae doctoribus tempus impertiebat post epulas, utque contraria adseverantium discordia frueretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 16장3)
exueret magistrum satis amplis doctoribus instructus maioribus suis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 52장7)
doctoresque sapientiae, Coeranum Graeci, Musonium Tusci generis, constantiam opperiendae mortis pro incerta et trepida vita suasisse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 59장3)
inlustrium virorum feminarumque coetus frequentis egerat, maxime intentus Demetrio Cynicae institutionis doctori, cum quo, ut coniectare erat intentione vultus et auditis, si qua clarius proloquebantur, de natura animae et dissociatione spiritus corporisque inquirebat, donec advenit Domitius Caecilianus ex intimis amicis et ei quid senatus censuisset exposuit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 34장2)
neque iis doctoribus contentum, quorum ei copia in urbe contigerat, Achaiam quoque et Asiam peragrasse, ut omnem omnium artium varietatem complecteretur.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 30장 3:3)
doctores sapientiae secutus est, qui sola bona quae honesta, mala tantum quae turpia, potentiam nobilitatem ceteraque extra animum neque bonis neque malis adnumerant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 5장3)
atque hoc Sosylo Hannibal litterarum Graecarum usus est doctore.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 13장 3:2)
omnisque medicinam Romae professos et liberalium artium doctores, quo libentius et ipsi urbem incolerent et ceteri adpeterent, ciuitate donauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 42장 1:3)
Itaque, cum in dogmatibus moralis negotii amicitiam adequari et salvari analogo doceatur, ad retribuendum pro collatis beneficiis plus quam semel analogiam se mihi votivum est;
(단테 알리기에리, Epistolae 93:2)
Sunt etiam Scripture doctorum, Augustini et aliorum, quos a Spiritu Sancto adiutos qui dubitat, fructus eorum vel omnino non vidit vel, si vidit, minime degustavit. 14.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 3:26)
sicut aliud est esse doctorem, aliud est esse interpretem. 5.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 6:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION