라틴어 문장 검색

Pauo dolum sentit, falsi pauonis honorem Increpat et domitam uerbere nudat auem.
(ANONYMUS NEVELETI, De graculo et pauone 38:3)
Percipit ille dolos et reddit qualia sumpsit:
(ANONYMUS NEVELETI, De iuuene et Thayde 53:5)
omnes isti quos nominaui et si qui praeterea fuerunt dolo memorandi, si cum hac una Rufini fallacia contendantur, macci prorsus et buccones uidebuntur.
(아풀레이우스, 변명 79:6)
pugnaui cum irata matre pro priuigno malo uitricus, ueluti pater pro optimo filio aduersus nouercam, nec satis fuit, ni bonae uxoris prolixam liberalitatem circa me nimio plus aequo coercerem.
(아풀레이우스, 변명 97:17)
Tunc ego miseri commilitonis fortunam cogitans statui iam dolis abiectis et fraudibus asinum me bonae frugi dominis exhibere:
(아풀레이우스, 변신, 4권 5:3)
"Ae sic parentes quoque redulcerato prorsum dolore raptim deterrentes, vesania turgidae domus suas contendunt dolum scelestum, immo vero parricidam struentes contra sororem insontem."
(아풀레이우스, 변신, 5권88)
Nec multis interiectis diebus longe peioribus me dolis petivit.
(아풀레이우스, 변신, 7권 18:4)
quae nullo quidem domus infortunium nuntiante cuncta cognorat, sed ei per quietem obtulit sese flebilis patris sui facies, adhuc nodo revincta cervice, eique totum novercae scelus aperuit, de adulterio, de maleficio, et quemadmodum larvatus ad inferos demeasset.
(아풀레이우스, 변신, 9권 28:2)
Sed noverca forma magis quam moribus in domo mariti praepollens, seu naturaliter impudica seu fato ad exi tremum impulsa flagitium, oculos ad privignum adiecit:
(아풀레이우스, 변신, 10권 2:4)
Ergo prolixe pollicetur, et bonum caperet animum refectionique se ac saluti redderet impendio suadet, donec patris aliqua profectione liberum voluptati concederetur spatium, statimque se refert a noxio conspectu novercae, et tam magnam domus cladem ratus indigere consilio pleniore ad quendam compertae gravitatis educatorem senem protinus refert:
(아풀레이우스, 변신, 10권 4:2)
illum incestum paterno thalamo, illum parricidam fraterno exitio et in comminata novercae caede sicarium.
(아풀레이우스, 변신, 10권 6:2)
quod se vocasset indignatus fastidio novercae iuvenis, quod ulciscens iniuriam filii eius mandaverit necem, quod promisisset grande silentii praemium, quod recusanti mortem sit comminatus, quod venenum sua manu temperatum dandum fratri reddiderit, quod ad criminis probationem reservatum poculum neglexisse suspicatus sua postremum manu porrexerit puero.
(아풀레이우스, 변신, 10권 7:8)
et novercae quidem perpetuum indicitur exilium, servus vero patibulo suffigitur et omnium consensu bono medico sinuntur aurei, opportuni somni pretium.
(아풀레이우스, 변신, 10권 12:5)
fures multa possident, sed non absque dolo.
(ARCHIPOETA, IV74)
in te non est macula, non est in te dolus.
(ARCHIPOETA, IV114)

SEARCH

MENU NAVIGATION