라틴어 문장 검색

Sed illud est quod minus te observasse contristor, quia tanto humilius et oboedientius ei obsequi in domestica conversatione debuisti, quanto ille religiosus tibi rem tam magnam etiam imitando concesserat.
(아우구스티누스, 편지들, 60. (A. D. Epist. CCLXII) Dominae Religiosissimae Filiae Ecdiciae Augustinus In Domino salutem 4:1)
Quisquis autem suis et maxime domesticis non providet, fidem denegat et est infideli deterior.
(아우구스티누스, 편지들, 60. (A. D. Epist. CCLXII) Dominae Religiosissimae Filiae Ecdiciae Augustinus In Domino salutem 8:3)
Itaque, dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei.
(아우구스티누스, 편지들, 61. (A. D. Epist. CCLXVIII) Dominis Dilectissimis et Desiderantissimis Sanctae Plebis Cui Ministro Membris Christi Augustinus In Domino salutem 2:6)
Quoniam ergo domesticus fidei est, Christianus fidelis, catholicus frater noster, pro cuius supplenda necessitate vos peto ut faciatis quod dominus imperat, sine tristitia, sine murmuratione et cum laetitia et hilaritate facite;
(아우구스티누스, 편지들, 61. (A. D. Epist. CCLXVIII) Dominis Dilectissimis et Desiderantissimis Sanctae Plebis Cui Ministro Membris Christi Augustinus In Domino salutem 2:7)
Quod Iulius Hyginus affirmatissime contendit, legisse se librum P. Vergilii domesticum, ubi scriptum esset et ora Tristia temptantum sensus torquebit amaror, non quod vulgus legeret sensu torquebit amaro.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XXI 1:1)
Is demum infortunatus est homo, Pauper qui educit in egestatem liberos, Cui fortuna et res ut est continuo patet.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXIII 23:3)
Parsimonia apud veteres Romanos et victus atque cenarum tenuitas non domestica solum observatione ac disciplina, sed quoque animadversione legumque complurium sanctionibus custodita est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXIV 2:1)
regem autem Henricum tam sibi nonnihil devinctum ob favores et officia eius praeterita quam domesticis turbis implicatum.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 2:9)
Una circa negotium magni momenti in partibus exteris, altera circa reipublicae administrationem domesticam.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 12:2)
21. Cancellarius ad domestica orationem transtulit:
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 21:1)
"Quantum ad administrationem domesticam, rex mihi in mandatis dedit ut haec dicerem.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 21:2)
35. Etiam alia lex lata fuit paci regni consulens, qua puniebantur officiarii et firmarii regis amissione officiorum et firmarum suarum, si familitiis nobilium aut aliorum, nisi domestici essent, se aggregarent aut illicitis coetibus participarent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 35:1)
Statuta enim de non clameis belli temporibus conveniunt, cum animi hominum inquietantur ita ut rebus suis domesticis prospicere nequeant.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 6:9)
20. Has cum multis aliis oppressiones et concussiones exercebant, oblivione potius sepeliendas quam memoriae tradendas, tam sicut accipitres domestici pro domino sui quam sicut accipitres sylvestres pro seipsis praedantes in tantum ut opes amplissimas sibi comparaverint.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 20:1)
Isti generosi et probi homines quos ab utraque manu aspicio sunt certe servi tui domestici, nonne?"
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 21:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION