라틴어 문장 검색

Totae adeo conversae acies, omnesque Latini, omnes Dardanidae, Mnestheus acerque Serestus et Messapus equum domitor et fortis Asilas Tuscorumque phalanx Evandrique Arcades alae, pro se quisque viri summa nituntur opum vi:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 22:11)
Rursus, quid virtus et quid sapientia possit, utile proposuit nobis exemplar Ulixen, qui domitor Troiae multorum providus urbes et mores hominum inspexit, latumque per aequor, dum sibi, dum sociis reditum parat, aspera multa pertulit, adversis rerum immersabilis undis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 211)
sunt enim quidam praeduri in hoc oris, ut obstrepant ingenti clamore et medios sermones intercipiant et omnia confundant, quos ut non imitari sic acriter propulsare oportebit, et ipsorum improbitatem retundendo, et iudices vel praesidentes magistratus appellando frequentius, ut loquendi vices serventur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 232:1)
nam benevolum auditorem invocatione dearum, quas praesidere vatibus creditum est, et intentum proposita rerum magnitudine et docilem summa celeriter comprehensa facit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 49:3)
quem praesidentes studiis deae propius audirent?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 92:4)
At Q. Metellus Celer cum tribus legionibus in agro Piceno praesidebat ex difficultate rerum eadem illa existumans, quae supra diximus, Catilinam agitare.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 57장3)
Certi sunt domitores ferarum, qui saevissima animalia et ad occursum expavescenda hominem pati subigunt nec asperitatem excussisse contenti usque in contubernium mitigant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 41:1)
Cessat omne studium et liberalia professi sine ulla frequentia desertis angulis praesident.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 23:5)
Scire illos esse, qui praesident mundo, qui universa vi sua temperant, qui humani generis tutelam gerunt interdum incuriosi singulorum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 50:3)
Metui cupiunt metuique timent, non nox illis alma recessus praebet tutos, non curarum somnus domitor pectora solvit.
(세네카, 아가멤논 2:5)
Pompeius terrarum marisque domitor Hortensi se clientem libenter professus est;
(세네카, Controversiae, book 7, De moribus sit actio. Popillium parricidii reum Cicero defendit; absolutus est. proscriptum Ciceronem ab Antonio missus occidit Popillius et caput eius ad Antonium retulit. accusatur de moribus. 6:9)
Ille Graeciae seruator et uindex Persarum orientisque domitor, cui modo tam insignem triumphum fortuna de hoste detulerat, damnatus est peculatus, ob hoc uidelicet ipsum, ut innocentia eius quae alioqui latere potuerat, ipsa damnatione ostenderetur.
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Adulterum cum adultera qui deprenderit, dum utrumque corpus interficiat, sine fraude sit. Ingrati sit actio. Miltiades peculatus damnatus, in carcere alligatus decessit; Cimon filius eius, ut eum sepeliret, uicarium se pro corpore patris dedit. Callias diu 5:4)
in illius respectum iste populo praesideat, non quia scit aut potest, sed quia alius pro illo meruit.
(세네카, 행복론, Liber IV 154:4)
Illo moderante terras et ostendente quanto melius beneficiis imperium custodiatur quam armis, illo rebus humanis praesidente non est periculum, ne quid perdidisse te sentias ;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 73:1)
Pompeius terrarum marisque domitor libenter se Hortensi clientem professus est;
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, Popilius ciceronis interpector.31)

SEARCH

MENU NAVIGATION