라틴어 문장 검색

et ex iis, quae volatu fidunt, firmiores quae grandiores, quam quae minutae sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XVIII De cibis et potionibus. 6:4)
ipse metus te noster amat, iustissime legum arbiter, egregiae pacis fidissime custos, optime ductorum, fortunatissime patrum.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:214)
hinc fora venalis Galata ductore frequentat permutatque domos varias.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:38)
numquam spado consul in orbe nec iudex ductorve fuit!
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:178)
at vero Italiam quotiens circumstetit atrox tempestas ipsumque caput laesura pependit, non illis vani ratio ventosa furoris, sed graviter spectata salus ductorque placebat, non qui praecipiti traheret semel omnia casu, sed qui maturo vel laeta vel aspera rerum consilio momenta regens, nec tristibus impar nec pro successu nimius, spatiumque morandi vincendique modum mutatis nosset habenis.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:34)
sed vera iuventus, verus ductor adest et vivida Martis imago.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:176)
gens robore nostra tum quoque pollebat, nullis cum fideret armis.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:202)
talis barbaricas flavo de Tigride turmas ductor Parthus agit:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Phoenix37)
haud aliter Stilicho, fremuit cum Thracia belli tempestas, cunctis pariter cedentibus unus eligitur ductor;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae101)
nam saepe soles ductoribus illis instaurare vias et cursibus addere nomen.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:4)
Ductor ad haec:
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:80)
fidit si moenibus hostis, tum tibi murali libretur machina pulsu;
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:184)
inter equos interque tubas mandata feruntur regia et armati veniunt ductoris ad aures.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:106)
"Nunc mihi Tydiden attollant carmina vatum, quod iuncto fidens Ithaco patefacta Dolonis indicio dapibusque simul religataque somno Thracia sopiti penetraverit agmina Rhesi Graiaque rettulerit captos ad castra iugales, quorum, si qua fides augentibus omnia Musis, impetus excessit Zephyros candorque pruinas.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:205)
ductor Stilicho tot gentibus unus, quot vel progrediens vel conspicit occiduus sol.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:84)

SEARCH

MENU NAVIGATION