라틴어 문장 검색

30. Flamma non emicat aut generatur, nisi detur aliquid concavi in quo flamma movere possit et ludere;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 170:1)
Atque videmus flammam, praesertim in prima generatione, mollem esse et lenem, et requirere cavum in quo experiri et ludere possit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 360:12)
Plenaeque evadent inconstantiae et mutationum, modo texendae, modo retexendae, instar vacillationum hominis ebrii.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XX. DE CONSILIO 1:12)
Et supra interstitia arcuum collocentur aliae aliquae figurae inauratae continentes lamellas vitri colorati quibus varie ludant radii solares.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIV. [ = English XLVI] DE HORTIS 4:14)
Nam cum sensisset, famis hic quod mole perisset, More suo ludens, retulit sibi talia prudens:
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XIII. De uulpe, leone et asino 14:3)
Ore meo ducam te leniter, utpote ludam, Nec paciare mali quicquam gestamine tali.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XVIII. De mure et gatto 19:11)
Vtque die fausto letus, quo clamitat, hausto Omnimodisque iocis leuat ebrius organa uocis, Se quoque more Getae fert tota per atria lete;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXVI. De cane et lupo 27:17)
Expergiscimini, ebrii, et flete, et ululate, omnes, qui bibitis vinum, propter mustum, quoniam periit ab ore vestro.
(불가타 성경, 요엘서, 1장5)
et plateae civitatis complebuntur pueris et puellis ludentibus in plateis eius.
(불가타 성경, 즈카르야서, 8장5)
Si perfidiam perhorrescis, sperne atque abice perniciosa ludentem;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, I 1:22)
Sic illa ludit, sic suas probat uires
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, II 7:1)
Haec nostra uis est, hunc continuum ludum ludimus:
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, III 1:19)
Sed ad hominum studia reuertor, quorum animus etsi caligante memoria tamen bonum suum repetit, sed uelut ebrius domum quo tramite reuertatur ignorat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, III 2:4)
Ludens hominum cura ministret,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, IV 21:1)
Ludisne, inquam, me inextricabilem labyrinthum rationibus texens, quae nunc quidem qua egrediaris introeas, nunc uero quo introieris egrediare, an mirabilem quendam diuinae simplicitatis orbem complicas?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXIII 3:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION