라틴어 문장 검색

Qua prius adgrediar quam de re fundere fata sanctius et multo certa ratione magis quam Pythia quae tripode a Phoebi lauroque profatur, multa tibi expediam doctis solacia dictis;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 4:1)
nec res ulla magis quam Phoebi Delphica laurus terribili sonitu flamma crepitante crematur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 4:14)
Vale, mel gentium * meculle, ebur ex Etruria, lasar Arretinum, adamas supernas, Tiberinum margaritum, Cilniorum smaragde, iaspi figulorum, berylle Porsenae, carbunculum * habeas, ἵνα συντέμω πάντα, μάλαγμα moecharum.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 12:2)
Nam et Salios Herculi dedit, quos tantum Marti dicavit antiquitas, et populeas coronas nominat, cum ad aram Maximam sola lauro capita et alia fronde non vinciant.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XII. 1:3)
Nam, ut primum de frondis genere dicamus, constat quidem nunc lauro sacrificantes apud aram Maximam coronari, sed multo post Romam conditam haec consuetudo sumpsit exordium, postquam in Aventino Lauretum coepit virere, quam rem docet Varro Humanarum libro secundo.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XII. 3:3)
E monte ergo proximo decerpta laurus sumebatur operantibus, quam vicina offerebat occasio.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XII. 4:1)
Quale manus addunt ebori decus, aut ubi flavo Argentum Pariusve lapis circumdatur auro.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, IV. 11:3)
Indum sanguineo veluti violaverit ostro Si quis ebur.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XII. 4:1)
Nec res ulla magis quam Phoebi Delphica laurus Terribili sonitu flamma crepitante crematur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IV. 5:3)
Nunc neque te longi remeantem pompa triumphi Excipit, aut sacras poscunt Capitolia lauros.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:77)
Tum torta priores Stringit vitta comas, crinesque in terga solutos Candida Phocaica complectitur infula lauro.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 2:34)
Non rupta trementi Verba sono, nec vox antri complere capacis Sufficiens spatium, nulloque horrore comarum Excussae laurus, immotaque culmina templi, Securumque nemus, veritam se credere Phoebo Prodiderant.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 2:37)
Unde et Thessalicae veniunt ad Pythia laurus.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 3:78)
Ebur atria vestit, Et subfixa manu foribus testudinis Indae Terga sedent, crebro maculas distincta smaragdo.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 2:9)
At mea Vipsanas spectant cenacula laurus, Factus in hac ego sum iam regione senex.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, CVIII2)

SEARCH

MENU NAVIGATION