라틴어 문장 검색

quidam ita exponunt, ut hoc ad phantasiam Rutulorum referant, quoniam admirantibus his unde tanta fiducia animos Troianorum incessisset, repentina facies multarum navium adpropinquantium perinde visa est, atque si ipsum aequor cum classibus allaberetur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 2693)
et dicit se admirari potius, quam invidere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA PRIMA., commline 112)
ergo edepol palles", item in Milite "hicine Achil- les est, inquit mihi:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVINTA., commline 584)
secutus itaque eandem cum vidisset uvis vesci, admiratus et novitatem et dulcedinem, decerptum fructum pertulit regi.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 822)
id sic fieri cum pater admiraretur, nocturno tempore observavit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1911)
Huius suavitate maxime hilaratae Athenae sunt, huius ubertatem et copiam admiratae eius- dem vim dicendi terroremque timuerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 11장 2:5)
in augendo, in ornando, in refellendo magis existimator metuendus quam admirandus orator.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 39장 3:2)
Hic ille de populo iudex, qui separatim alterum admiratus esset, idem audito altero iudicium suum contemneret;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 53장 1:6)
Tum Brutus admirans:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 61장 1:1)
Sic duodecim post meum consulatum annos in maximis causis, cum ego mihi ilium, sibi me ille anteferret, coniun- ctissime versati sumus, consulatusque meus, qui ilium primo leviter perstrinxerat, idem nos rerum mearum gestarum, quas ille admirabatur, laude coniunxerat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 94장 1:2)
in quibus hoc primum est in quo admirer, cur in gravissimis rebus non delectet eos sermo patrius, cum idem fabellas Latinas ad verbum e Graecis expressas non inviti legant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 6:2)
Nos cum te, M. Cato, studiosissimum philosophiae, iustissimum virum, optimum iudicem, religiosissimum testem, audiremus, admirati sumus, quid esset cur nobis Stoicos anteferres, qui de rebus bonis et malis sentirent ea, quae ab hoc Polemone Zeno cognoverat, nominibus uterentur iis, quae prima specie admirationem, re explicata risum moverent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 83:2)
admirantes quaeramus ab utroque, quonam modo vitam agere possimus, si nihil interesse nostra putemus, valeamus aegrine simus, vacemus an cruciemur dolore, frigus, famem propulsare possimus necne possimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 94:11)
nam me ipsum huc modo venientem convertebat ad sese Coloneus ille locus, cuius incola Sophocles ob oculos versabatur, quem scis quam admirer quamque eo delecter.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 4:3)
Qui autem admirantur nos hanc potissimum disciplinam secutos, his quattuor Academicis libris satis responsum videtur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 11:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION