라틴어 문장 검색

Igitur Caesar repetitis adversum nepotem et nurum probris increpitaque per edictum plebe, questus apud patres quod fraude unius senatoris imperatoria maiestas elusa publice foret, integra tamen sibi cuncta postulavit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER V FRAGMENTVM, 5장1)
At Claudius matrimonii sui ignarus et munia censoria usurpans, theatralem populi lasciviam severis edictis increpuit, quod in Publium Pomponium consularem (is carmina scaenae dabat) inque feminas inlustris probra iecerat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 13장1)
Decrius quoque Calpurnianus vigilum praefectus, Sulpicius Rufus ludi procurator, Iuncus Vergilianus senator eadem poena adfecti.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 35장12)
at Silanus insidiarum nescius ac forte eo anno praetor, repente per edictum Vitellii ordine senatorio movetur, quamquam lecto pridem senatu lustroque condito.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 4장5)
Traditus posthac Mithridates vectusque Romam per Iunium Cilonem, procuratorem Ponti, ferocius quam pro fortuna disseruisse apud Caesarem ferebatur, elataque vox eius in vulgum hisce verbis:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 21장1)
Erat Cappadociae procurator Iulius Paelignus, ignavia animi et deridiculo corporis iuxta despiciendus, sed Claudio perquam familiaris, cum privatus olim conversatione scurrarum iners otium oblectaret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 49장1)
igitur raptare inter se, immittere latronum globos, componere insidias et aliquando proeliis congredi, spoliaque et praedas ad procuratores referre.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 54장4)
Cumanus et Felix cunctationem adferebant, quia Claudius causis rebellionis auditis ius statuendi etiam de procuratoribus dederat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 54장8)
Eodem anno saepius audita vox principis, parem vim rerum habendam a procuratoribus suis iudicatarum ac si ipse statuisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 60장1)
festinationem exequiarum edicto Caesar defendit, ita maioribus institutum referens, subtrahere oculis acerba funera neque laudationibus aut pompa detinere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 17장4)
et edixit Caesar, ne quis magistratus aut procurator in provincia obtineret spectaculum gladiatorum aut ferarum aut quod aliud ludicrum ederet.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 31장4)
sed quia procul Suetonius aberat, petivere a Cato Deciano procuratore auxilium.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 32장5)
qua clade et odiis provinciae quam avaritia eius in bellum egerat trepidus procurator Catus in Galliam transiit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 32장14)
Igitur ad spectandum Britanniae statum missus est e libertis Polyclitus, magna Neronis spe posse auctoritate eius non modo inter legatum procuratoremque concordiam gigni, sed et rebellis barbarum animos pace componi.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 39장1)
tum Caesar populum edicto increpuit atque omne iter quo damnati ad poenam ducebantur militaribus praesidiis saepsit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 45장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION