라틴어 문장 검색

Ille e manibus custodientium elapsus Damascum ante lucem intrat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 13장 4:1)
E spadonibus, qui circa reginam erant, Tyriotes inter trepidationem lugentium elapsus per eam portam, quae, quia ab hoste aversa erat, levius custodiebatur, ad Darei castra pervenit exceptusque a vigilibus in tabernaculum regis perducitur gemens et veste lacerata.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 10장 30:1)
Nabarzanes interim elapsus, mox et Bessus est secutus:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 9장 9:2)
nam ceteros cingere undique domum iusserat, ne occulto aditu Philotas posset elabi.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 8장 20:2)
Gobares inter tumultum elapsus ad Alexandrum transfugit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 4장 15:3)
Novem iam vulnera hinc tergo, illinc pectore exceperat multoque sanguine profuso languidis manibus magis elapsa quam excussa tela mittebat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 14장 35:1)
coniectum oculorum, quibus ut fur destinabatur, Dioxippus ferre non potuit et, cum excessisset convivio, litteris conscriptis, quae regi redderentur, ferro se interemit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 7장 28:2)
cadaver unctum oleo largo nudis umeris tulit heres,scilicet elabi si posset mortua;
(호라티우스의 풍자, 2권, 05장58)
dispersi protinus algae inquisitores agerent cum remige nudo non dubitaturi fugitivum dicere piscem depastumque diu vivaria Caesaris, inde elapsum veterem ad dominum debere reverti, si quid Palfurio, si credimus Armillato, quidquid conspicuum pulchrumque est aequore toto, res fisci est, ubicumque natat, donabitur ergo, ne pereat.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura IV20)
Una ex opsidibus regi datis elapsa custodiam, Cloelia, per patrium flumen equitabat.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM ETRUSCUM CUM REGE PORSENNA 7:3)
Segidenses, socios et consanguineos suos, Romanorum manibus elapsos, exceperant.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM NUMANTINUM 3:2)
Tertia Tigurinorum manus, quae quasi in subsidio Noricos insederat Alpium tumulos, in diversa elapsa fuga ignobili et latrociniis evanuit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM CIMBRICUM TEVTONICUM TIGURINUM 18:2)
namque papaveris aura potest suspensa levisque cogere ut ab summo tibi diffluat altus acervus, at contra lapidum coniectum spicarumque noenu potest.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 5:7)
At coniectus aquae digitum non altior unum, qui lapides inter sistit per strata viarum, despectum praebet sub terras inpete tanto, a terris quantum caeli patet altus hiatus, nubila despicere et caelum ut videare videre, corpora mirande sub terras abdita caelo.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 15:1)
fit ratione eadem coniectus parte animai altior atque foras eiectus largior eius, et divisior inter se ac distractior intus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 31:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION