라틴어 문장 검색

talibus edictis urbs informata refugit errores veteres et turbida ab ore vieto nubila discussit, iam nobilitate parata aeternas temptare vias Christumque vocante magnanimo ductore sequi et spem mittere in aevum.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권157)
"summissus in illum Spiritus ipse meus descendit et edita limo viscera divinis virtutibus informavit, iamque hominem adsumptum summus Deus in deitatem transtulit ac nostro docuit recalescere cultu."
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 292)
nam quibus aeternum spes informatur in aevum, omne bonum tenue est quod praesens ingerit aetas.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2355)
hinc natale caput vitiorum, principe ab illo fluxit origo mali, qui se corrumpere primum, mox hominem didicit nullo informante magistro.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 163)
His informatum manibus iam parte polita fulmen erat, toto genitor quae plurima caelo deicit in terras, pars inperfecta manebat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 18:2)
Ingentum clipeum informant, unum omnia contra tela Latinorum, septenosque orbibus orbes impediunt.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 18:14)
elucent aliae et fulgore coruscant ardentes auro et paribus lita corpora guttis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 5:8)
unus accedet, in quo nobis orator ipse informandus est, ubi, qui mores eius, quae in suscipiendis, discendis, agendis causis ratio, quod eloquentiae genus, quis agendi debeat esse finis, quae post fine studia, quantum nostra valebit infirmitas, disseremus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 23:2)
argumentum quod in pueris elucet spes plurimorum, quae cum emoritur aetate, manifestum est, non naturam defecisse sed curam.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 31:2)
quae quidem cum ita est ab ipsa nobis concessa natura, ut indocti quoque ac non sentientes ea frequenter utantur, tum ita iucunda atque nitida, ut oratione quamlibet clara proprio tamen lumine eluceat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 223:2)
summus ille quidem in his quoque operibus fuerit, sed maioribus clarius elucebit, cum regenda senatus consilia et popularis error ad meliora ducendus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 32:2)
Quotiens inter nubila eluxit, non est sereno minor, ne tardior quidem, quoniam multum interest, utrum aliquid obstet tantum, an inpediat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 17:5)
magis enim veritas elucet quo saepius ad manum venit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 160:2)
"Hic aliquis tum forte Getes, dum falce recocta ictibus informat saxoque cacuminat ensem, iam promptus caluisse tubis, iam iamque frequenti caede sepulturus terram non hoste sepulto, claruit ut primum nomen venientis Aviti, exclamat:"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 167)
qua tamen tenerum non infirmatur aevum sed informatur ingenium, vale.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Papianillae Suae salutem 5:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION