라틴어 문장 검색

aliis sub gurgite vasto infectum eluitur scelus, aut exuritur igni;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 28:8)
quantus ab occasu veniens pluvialibus Haedis verberat imber humum, quam multa grandine nimbi in vada praecipitant, cum Iuppiter horridus austris torquet aquosam hiemem et caelo cava nubila rumpit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 23:17)
Est etiam ille malus Calabris in saltibus anguis, squamea convolvens sublato pectore terga atque notis longam maculosus grandibus alvum qui, dum amnes ulli rumpuntur fontibus et dum vere madent udo terrae ac pluvialibus austris stagna colit, ripisque habitans hic piscibus atram improbus ingluviem ranisque loquacibus explet;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 18:5)
nardi parvus onyx eliciet cadum, qui nunc Sulpiciis adcubat horreis, spes donare novas largus amaraque curarum eluere efficax.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 126)
ut sapor, quo nova imbuas, durat, nec lanarum colores, quibus simplex ille candor mutatus est, elui possunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 34:3)
qua in re mihi non arbitror diu laborandum, ut ostendam, quanto sit melius optimis imbui, quanta in eluendis quae semel insederint vitiis difficultas consequatur, cum geminatum onus succedentes premat et quidem edocendi gravius ac prius quam docendi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 33:1)
Diu in istis vitiis iacuimus, elui difficile est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 59 9:2)
altius infectus est, quam ut ex toto elui et transire in colorem malum possit.
(세네카, 행복론, Liber VII 101:3)
Constituit bonos mores civitati princeps et vitia eluit, si patiens eorum est, non tamquam probet, sed tamquam invitus et cum magno tormento ad castigandum veniat.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 133:1)
Ante quam obdurescerent et altius terrena conciperent liberati leviores ad originem suam revolant et facilius quicquid est illud obsoleti inlitique eluunt.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 138:3)
eluit enim curas et ab imo animum movet et ut morbis quibusdam ita tristitiae medetur ;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 152:5)
quis eluet me Tanais aut quae barbaris Maeotis undis Pontico incumbens mari?
(세네카, 파이드라 10:15)
labem hanc pudoris eluet noster cruor.
(세네카, 파이드라 12:45)
Vix uictoria dedecus elui potest;
(세네카, Suasoriae, Trecenti Lacones contra Xersen missi, cum treceni ex omni Graecia missi fugissent, deliberant an et ipsi fugiant. 4:6)
quod mihi non patrii poterant avertere amici, eluere aut vasto Thessala saga mari, hoc ego--non ferro, non igne coactus, at ipsa naufragus Aegaea (vera fatebor) aqua.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 246)

SEARCH

MENU NAVIGATION