라틴어 문장 검색

Eminet autem hic motus praecipue in spiritibus animalium, qui motus omnes partium reliquarum, quamdiu ipse in vigore est, contemperat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 464:4)
Quantum ad illos qui invidiae magis aut minus obnoxii sunt, primo iis qui eminente virtute praediti sunt minus invidentur cum promoventur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IX. DE INVIDIA 9:2)
Illa gubernandi forma qua confederatae Belgarum provinciae utuntur certe eminet.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIV. DE NOBILITATE 1:11)
Qui ad nobilitatis fastigium primi evehuntur virtutum claritudine plerunque posteris eminet, sed innocentia minime.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIV. DE NOBILITATE 2:5)
Coloniae eminent inter antiqua et heroica opera.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIII. DE PLANTATIONIBUS POPULORUM ET COLONIIS 1:2)
Qui inter strenuos et negotiis pares eminere studet magnum profecto suscipit privinciam.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXV. [= English XXXVI] DE AMBITIONE 4:5)
Id enim si fiet, utcunque virtute vera emineas, audies tamen ab invidis, in nominis tui detrimentum, urbanus tantum et affectator.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, L. [ = English LI] DE CAEREMONIIS CIVILIBUS ET DECORO 1:32)
Hoc est, liberaliter et copiose id in aliis laudare in quo ipse emineas.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LII. [= English LIV] DE VANA GLORIA 1:34)
Posuit vineam meam in desertum et ficum meam in lignum confractum; nudans spoliavit eam et proiecit, albi facti sunt rami eius.
(불가타 성경, 요엘서, 1장7)
anne adhuc eget ammonitione nec per se satis eminet fortunae in nos saeuientis asperitas?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VIII 1:5)
in qua re bonorum uires eminent.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, III 2:21)
Terga nudatis?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XIV 34:1)
Caesar novo genere pugnae oblato cum animum adverteret ordines suorum in procurrendo turbari – pedites enim, dum equites longius ab signis persequuntur, latere nudato a proximis Numidis iaculis vulnerabantur, equites autem hostium pilum militis cursu facile vitabant – edicit per ordines nequis miles ab signis IIII pedes longius procederet.
(카이사르, 아프리카 전기 15:1)
Caesar, ut per se consilium caperet quid faciendum videretur, navem conscendit atque omnem classem se sequi iussit nullis nostris militibus impositis, quod, cum longius paulo discederet, munitiones nudare nolebat.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 10:1)
Capta est una hostium quadriremis, depressa est altera, duae omnibus epihatis nudatae;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 11:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION