라틴어 문장 검색

Sed placet Vrsidio lex Iulia, tollere dulcem cogitat heredem, cariturus turture magno mullorumque iubis et captatore macello.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI14)
huius enim stat currus aeneus, alti quadriiuges in vestibulis, atque ipse feroci bellatore sedens curvatum hastile minatur eminus et statua meditatur proelia lusca.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII57)
In Africa quoque par et virtus et calamitas Curionis fuit, qui ad recipiendam provinciam missus, pulso fugatoque Varo superbus, subitum Iubae regis adventum equitatumque Maurorum sustinere non potuit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 34:1)
Accessit copiis Mauretaniae rex Iuba, videlicet ut latius vinceret Caesar.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 65:4)
Strages a Iuba coepit, cuius elephanti bellorum rudes et nuperi a silva consternati subito clangore lituorum in suos sese circumegere.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 67:1)
Iuba cum se recepisset in regiam, magnifice epulatus est postero die cum Petreio fugae comite superque mensas et pocula interficiendum se ei praebuit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 69:1)
Quartus Iubam et Mauretaniam et bis subactam ostendebat Hispaniam.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 89:2)
multaque praeterea prius ipso tacta vapore eminus ardescunt quam comminus imbuat ignis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 28:9)
Nam Cancer in aestivo tropico est, in quo meante sole radii temperatam nostram non eminus sed superne demissi rectis fulgoribus lustrant:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 26:2)
Cui triplici crinita iuba galea alta Chimaeram Sustinet Aetnaeos efflantem faucibus ignes.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 36:2)
Discussaeque iubae capiti, nec sufficit umbo Ictibus:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, III. 4:4)
Et tum sicut equus qui de praesepibus fartus Vincla suis magnis animis abrupit, et inde Fert sese campi per caerula laetaqua prata Celso pectore, saepe iubam quassat simul altam, Spiritus ex anima calida spumas agit albas.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, III. 8:2)
Hac cessante visus inefficax est, adeo ut quod remus in aqua fractus videtur vel quod turris eminus visa, cum sit angulosa, rotunda existimatur faciat rationis neglegentia, quae si se intenderit, agnoscit in turre angulos et in remo integritatem.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 20:1)
Nam si eminus pomi quod malum dicitur figura visatur, non omni modo id malum est, potuit enim ex aliqua materia fingi mali similitudo.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 22:1)
Mox ubi se saevae stimulavit verbere caudae Erexitque iubas, vasto et grave murmur hiatu Infremuit:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:32)

SEARCH

MENU NAVIGATION