라틴어 문장 검색

siquidem, ut distentione neruorum periclitatur aliquis, dum uesica eius agitatur, sic alter metus excipit, [remotis medicaminibus] ne tantum sanguinis profluat, ut occidat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 22:5)
Vbi stare coeperit cancer, mulso uolnus eluetur, uitabiturque eo tempore ceratum, quod ad recipiendum id malum corpus emollit:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 27장 3:4)
Solet etiam euenire, ut is infans umore distendatur, exque eo profluat foedi odoris sanies.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 29장 6:1)
Si sanguis profluit, excipiendum est spongia;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 30장 6:3)
Procedente deinde tempore, emolliendum id emplastrum adiecto cerato ex rosa facto, quo facilius carnem producat:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 11:2)
His factis, ea membrana acri aceto respergenda est, ut, siue aliquid sanguinis ex ea profluit, cohibeatur, siue intus concretus cruor remanet, discutiatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 18:1)
princeps Florentina anni 1478 et Aldina a. 1528), quantumvis impuri fuerint fontes e quibus profluxerunt fere omnes:
(켈수스, De Medicina introduction, Praefatio.135)
Atqui cicutae semina inter ea quae molliunt a Celso adnumerantur, Celsus autem ipse scribit II, 33 p. 73, 3 quae calefaciunt et digerunt, emolliunt.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).775)
Eidem si lac ex mammis profluit, imbecillum est quod intus gerit:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VII Ex quibus notis singula morborum genera cognoscuntur. 16:3)
Quibus in fistula urinae minuti abscessus, quos φύματα Graeci vocant, esse coeperunt, iis, ubi pus ea parte profluxit, sanitas redditur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VIII Quae notae spem salutis quae pericula ostendunt. 20:1)
aut si sub his, extenuate jam corpore, subito nigra alvus profluxit.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VIII Quae notae spem salutis quae pericula ostendunt. 31:2)
si venter omnibus horis et cum sono, et sine hoc profluit;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VIII Quae notae spem salutis quae pericula ostendunt. 32:2)
Si sanguis profluxit, deinde sequuta est dementia cum distentione nervorum, periculum mortis est:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VIII Quae notae spem salutis quae pericula ostendunt. 42:3)
Illud magis fieri solet, ut aeque niger assidue primo die profluat:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, X De sanguinis missione per venam - . 18:1)
ut tantummodo summam cutem emolliat, quo facilius capax ex recenti cibo novae materiae fiat.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XIV De frictione. 10:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION