라틴어 문장 검색

ceterum transfugam sine magnae rei proditione venientem ad hostes nihil aliud quam unum vile atque infame corpus esse ratus id agebat ut quam maximum emolumentum novis sociis esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 257:1)
apud me tibi omnis honos atque omne praemium erit, et quo frequentior mecum fueris, senties eam rem tibi dignitati atque emolumento esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 193:2)
discordia civilis quas inportet clades, audisse magis a patribus Syracusanos quam ipsos vidisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 279:2)
Romanis quoque in Hispania legatorum regis adventus magno emolumento fuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 621:1)
non saevitum incendiis ruinisque in tecta innoxia murosque, et cum emolumento quaesita etiam apud socios lenitatis species incolumitate urbis nobilissimae opulentissimaeque, cuius ruinis omnis Campania, omnes qui Campaniam circa accolunt populi ingemuissent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 232:1)
ad urbem unam oppugnandam si quis vos adductos credit, is magis operis vestri quam emolumenti rationem exactam, milites, habet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 618:1)
patres pavor ingens cepit, cum publico nomine, ne quid eae coniurationes coetusque nocturni fraudis occultae aut periculi importarent, tum privatim suorum cuiusque vicem, ne quis adfinis ei noxae esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 145:1)
ii nuntiant maiore periculo quam emolumento exercitum per invios saltus in Macedoniam inductum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 237:2)
sed ego hinc migrare cesso, ut importem in coloniam hunc auspicio commeatum?
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 3, scene 27)
tibi sit emolumentum honoris, mihi quod obiectent siet.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 3, scene 283)
sal enim facile ante inportatur, frumenta publice privatimque expeditius congeruntur, et si defit, holeribus, carne seu leguminibus defenditur, aquae fossuris puteorum et de caelo repentinis tempestatibus ex tegulis excipiuntur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 9장37)
ea aegre patiens Gracchus,cum neque pugnam conserere dictatoris iniussu auderet - pugnandum autem esse, si palam frumentum inportaret, videbat - neque clam inportandi spes esset, farre ex agris circa undique convecto cum conplura dolia conplesset, nuntium ad magistratum Casilinum misit ut exciperent dolia quae amnis deferret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 249:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION