라틴어 문장 검색

Discordiae nostrae solae in caussa fuerunt quod regnum Galliae perdidimus, atque (Deo annuente) pax qua nunc domi fruimur idem restituet.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 5:5)
Philippus autem merito dubitans hos equites, utpote subditos, non ausurus eum absque notitia et licentia regis sui dimittere, eorum postulatis annuit donec ex aula mandata acciperent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 9:5)
Propositioni eius annuere libet?
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, L. [ = English LI] DE CAEREMONIIS CIVILIBUS ET DECORO 1:27)
"En miserandus ego, maciae confectus et aeuo!
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XI. De bubonibus et coruis 12:15)
"En ego uadam;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XIV. De uulpe et leone 15:5)
En pacior, muri domini quod tempore duri Contigit insonti, perimit quem uerbere conti.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XVII. De uiro et uase olei 18:20)
"En iacet egrotus paruo leo tempore notus, Cuius, ut ipse uides, desunt ad forcia uires!
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXII. De camelo, coruo, lupo, ursa et leone 23:10)
En" ait, "audisti, domino quid contigit isti, Utque sit ad regni moderamina corpore segni, Viribus effetis sibi prorsus ad omnia suetis.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXII. De camelo, coruo, lupo, ursa et leone 23:14)
Annuit hac gattus uulpis racione coactus.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXVIII. De uulpe et gatto 29:7)
Dixitque Harbona, unus de eunuchis, qui stabant in ministerio regis: " En etiam lignum, quod paraverat Mardochaeo, qui locutus est bonum pro rege, stat in domo Aman habens altitudinis quinquaginta cubitos ". Cui dixit rex: " Appendite eum in eo ".
(불가타 성경, 에스테르기, 7장9)
Quod cum rex annuisset, et obtinuisset principatum, statim ad Graecam consuetudinem contribules suos transferre coepit.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 4장10)
Annuit autem Maccabaeus in omnibus, quae Lysias rogabat, utilitati consulens; quaecumque enim Maccabaeus scriptis tradidit Lysiae de Iudaeis, rex concessit.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 11장15)
Et, cum diu de his consilium ageretur, et ipse dux ad multitudinem rettulisset, et paribus suffragiis pareret sententia, sponsionibus pacis annuerunt.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 14장20)
en, inquam, difficiliore rursus ambiguitate confundor.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, V 1:2)
Postquam haec centurio praesenti animo adversus opinionem eius est locutus, ira percitus Scipio atque animi dolore incensus annuit centurionibus quid fieri vellet, atque ante pedes centurionem interficit reliquosque veteranos a tironibus iubet secerni.
(카이사르, 아프리카 전기 46:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION