라틴어 문장 검색

atque ibi enarratum quid sint hostiae succidaneae, quid item porca praecidanea ;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, VI 1:2)
Sunt adeo libri post mortem eius editi, qui Posteriores inscribuntur, quorum librorum tres continui, tricesimus octavus et tricesimus nonus et quadragesimus, pleni sunt id genus rerum ad enarrandam et inlustrandam linguam Latinam conducentium.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, X 3:1)
LAUDABAT venditabatque se nuper quispiam in libraria sedens homo inepte gloriosus, tamquam unus esset in omni caelo Saturarum M. Varronis enarrator, quas partim Cynicas, alii Menippeas appellant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXXI 2:1)
Lege, inquit, tu mihi potius quae non intellegis, ut ea tibi ego enarrem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXXI 5:1)
Lis atque contentio grammaticorum Romae inlustrium enarrata, super casu vocativo vocabuli quod est egregius.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, V 1:1)
Atque ego, aspiciens quempiam in eo circulo ius civile callentem, familiarem meum, rogabam ut id verbum nobis enarraret, et cum illic se iuris, non rei grammaticae peritum esse respondisset, Eo maxime, inquam, te dicere hoc oportet, quando, ut praedicas, peritus iuris es.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, X 4:1)
Atque ibi Iulius Celsinus admonuit, in tragoedia quoque Enni quae Iphigenia inscripta est, id ipsum de quo quaerebatur scriptum esse et a grammaticis contaminari magis solitum quam enarrari.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, X 12:1)
Deinde familiariter eis commemorabat particularia nonnulla de rebus suis, quamdiu in periculo fuisset, et de victoria postea secuta.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 3:3)
Hic vero petendum videtur ab iis in quorum manus hoc opus nostrum inciderit, ut in bonam partem accipiant quod tam diu in legibus quae huius regis tempore latae sunt commemorandis immoremur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 12:2)
Inter alia commemorabat quod ab ingressu suo in urbem abstinebat, donec crucem super altissimam Granadae turrim erectam a longe vidisset, unde solum ipsum redditum fuisset Christianum.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 14:3)
Quoniam doctrinam quasi antelucanum illuminabo et enarrabo illam usque ad longinquum.
(불가타 성경, 집회서, 24장44)
Quis vidit eum et enarrabit? Et quis magnificabit eum sicut est?
(불가타 성경, 집회서, 43장35)
Filii quoque Agar, qui exquirunt sapientiam super terram, negotiatores Merran et Theman et fabulatores et inquisitores prudentiae: viam autem sapientiae non cognoverunt neque commemorati sunt semitas eius.
(불가타 성경, 바룩서, 1장23)
uera, inquam, commemoras, o uirtutum omnium nutrix, nec infitiari possum prosperitatis meae uelocissimum cursum.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VII 1:2)
nam me horum iam secundo commemoras, primum quod memoriam corporea contagione, dehinc cum maeroris mole pressus amisi.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXIII 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION