라틴어 문장 검색

tum illum etiam debilem factum rem ad amicos detulisse, quorum de sententia lecticula in curiam esse delatum, cumque senatui somnium enarravisset, pedibus suis salvum domum revertisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 81:11)
quid mirum igitur, si in auspiciis et in omni divinatione imbecilli animi superstitiosa ista concipiant, verum dispicere non possint?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 120:7)
sed si dispicere quid coepero scribam ad te apertius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 20 9:2)
Idibus Februariis, quo die has litteras dedi, forum institueram agere Laodiceae Cibyraticum et Apamense, ex Idibus Martiis ibidem Synnadense, Pamphylium (tum Phemio dispiciam κέρασ, Lycaonium, Isauricum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS AD ATTICVM, letter 21 17:1)
nunc velim dispicias res Romanas, videas quid nobis de triumpho cogitandum putes ad quem amici me vocant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS AD ATTICVM, letter 8 10:2)
quam ob rem idem a te nunc peto quod superioribus litteris, ut, si quid in perditis rebus dispiceres quod mihi putares faciendum, me moneres.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS AD ATTICVM, letter 16 5:1)
sed ego quod sperem non dispicio, cum inimici plurimum valeant, amici partim deseruerint me, partim etiam prodiderint ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 3 5:5)
in ea re Pompeius quid velit non dispicio, ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 2 5:5)
isti autem quos tu probas tantis offusis tenebris ne scintillam quidem ullam nobis ad dispiciendum reliquerunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 83:5)
postea vero quam singulari et praestantissima virtute P. Lentuli consulis ex superioris anni caligine et tenebris lucem in re publica Kalendis Ianuariis dispicere coepistis, cum Q. Metelli, nobilissimi hominis atque optimi viri, summa dignitas, cum praetorum tribunorum plebis paene omnium virtus et fides rei publicae subvenisset, cum virtute gloria rebus gestis Cn.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 3장 1:1)
praecipue vero fruentur ea, qui tum etiam, cum has terras incolentes circumfusi erant caligine, tamen acie mentis dispicere cupiebant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 44:2)
'Dispicies ipse quid renuntiandum Regulo putes.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 5 9:8)
Proinde dispice an tu quoque sub hoc exemplo somnium istud in bonum vertas;
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 18 5:1)
' Opto equidem amicos tibi tam fideles tam eruditos tam laboriosos, ut tantum curae intentionisque suscipere et possint et velint, sed dispice ne sit parum providum, sperare ex aliis quod tibi ipse non praestes.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 10 5:3)
'Cum simus advocati a senatu dati, dispice num peractas putes partes nostras senatus cognitione finita.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 33 5:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION