라틴어 문장 검색

"specula inspicis:"
(아풀레이우스, 변명 101:9)
"Sed inter omnia hoc observandum praecipue tibi censeo, ne velis aperire vel inspicere illam quam feres pyxidem vel omnino divinae formositati addictum curiosius thesaurum."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:153)
Haec eo enarrante, veteris fortunae et illius beati Lucii praesentisque aerumnae et infelicis asini facta comparatione medullitus ingemebam, subiitque me non de nihilo veteris priscaeque doctrinae viros finxisse ac pronuntiasse caecam et prorsus exoculatam esse Fortunam, quae semper suas opes ad malos et indignos conferat, nec unquam iudicio quemquam mortalium eligat, immo vero cum iis potissimum dei versetur, quos procul si videret, fugere deberet, quodque cunctis est extremius, varias opiniones, immo contrarias nobis attribuat, ut et malus boni viri fama glorietur et innocentissimus contra noxio rumore plectatur.
(아풀레이우스, 변신, 7권 2:1)
"Et enarratis ordine singulis quae sibi per somnium nuntiaverat maritus quoque astu Thrasyllum inductum petisset, ferro sub papillam dexteram transadacto corruit et in suo sibi pervolutata sanguine postremo balbutiens incerto sermone proflavit animam virilem."
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:96)
At miles ille, ut postea didici, tandem velut emersus gravi crapula, nutabundus tamen et tot plagarum dolore saucius baculoque se vix sustinens civitatem adventat, confususque de impotentia deque inertia sua quicquam ad quemquam referre popularium, sed tacitus iniuriam devorans, quosdam commilitones nanctus, is tantum clades enarrat suas.
(아풀레이우스, 변신, 9권 38:1)
multum denique saucius et gravedine somnulenta iam demersus domum pervadit aegerrime, vixque enarratis cunctis ad uxorem, mandato saltem promissam mercedem mortis geminatae deposceret, sic elisus violenter spectatissimus medicus effundit spiritum.
(아풀레이우스, 변신, 10권 26:15)
ut in honore etiam beatissimorum martyrum non solum per dies sollemnes, quod ipsum quis non lugendum videat, qui haec non carneis oculis inspicit.
(아우구스티누스, 편지들, 8. (A. D. 392 Epist. XXII) Aurelio Episcopo Augustinus Presbyter 3:5)
Ut autem vos in hoc libello tamquam in speculo possitis inspicere, ne per oblivionem aliquid neglegatis, semel in septimana vobis legatur, et ubi vos inveneritis ea quae scripta sunt facientes, agite gratias domino bonorum omnium largitori:
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 16:2)
Propter quod ego in hac epistula, quae ad vos pervenit, probavi per testimonia scripturarum sanctarum, quae ibi potestis inspicere, et bona opera nostra et pias orationes et rectam fidem nullo modo in nobis esse potuisse, nisi haec acciperemus ab illo de quo dicit apostolus Iacobus:
(아우구스티누스, 편지들, 50. (A. D. 426 Epist. CCXIV) Domino Dilectissimo et In Christi Membris Honorando Fratri Valentino et Fratribus Qui Tecum Sunt, Augustinus In Domino salutem 4:1)
tuam causam potius aspice et inspice, quam non cum hominibus quibuslibet, sed cum deo habere te cognoscis;
(아우구스티누스, 편지들, 51. (A. D. 427 Epist. CCXX) Domino Filio In Praesentem et In Aeternam salutem Dei Misericordia Protegente et Regendo Bonifatio Augustinus 8:3)
Hanc faciem tuam etiam in sancto evangelio et nos et tu ipse propitio deo tamquam in speculo laetissimus inspicis, ubi scriptum est a veritate dicente:
(아우구스티누스, 편지들, 53. (A. D. 429 Epist. CCXXIX) Domino Merito Inlustri et Magnificentissimo Atque In Christo Carissimo Filio Dario Augustinus 1:5)
ibi me inspice, ne me laudes ultra quam sum, ibi non aliis de me crede sed mihi, ibi me adtende et vide quid fuerim in me ipso per me ipsum.
(아우구스티누스, 편지들, 54. (A. D. 429 Epist. CCXXXI) Augustinus Seruus Christi Membrorumque Christi Dario Filio Membro Christi In Ipso salutem 6:4)
Is, libro inspecto, ait nullum esse in eo verbo neque mendum neque vitium et Ciceronem probe ac vetuste locutum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, VII 6:1)
Absque praeiudicio, inquit Taurus, tu interea sede, dum inspicimus utrum conveniat, tene potius sedere, qui pater es, an filium, qui magistratus est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, II 8:1)
Praeter venustatem autem rerum atque verborum, in duobus libris nequaquam parem, in hoc equidem soleo animum attendere, quod quae Menander praeclare et apposite et facete scripsit, ea Caecilius, ne qua potuit quidem, conatus est enarrare, sed quasi minime probanda praetermisit et alia nescio quae mimica inculcavit et illud Menandri de vita hominum media sumptum, simplex et verum et delectabile, nescio quo pacto omisit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXIII 13:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION