라틴어 문장 검색

cum omnes bellum decressent, auxilia ut pro viribus suis quaeque civitates mitterent est hortatus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 277:1)
dum repetunt enixe signum, priores secundani se porta eiecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 537:1)
cum enixe, velut proposito certamine, Romani Macedonesque diem ac noctem aut in operibus aut in proeliis essent, hoc maior difficultas Macedonibus erat, quod Romani aggere et vineis et omnibus supra terram operibus, subter Macedones cuniculis oppugnabant, et in asperis locis silex paene impenetrabilis ferro occurrebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 305:1)
itaque et Hannibalem in Syriam miserat ad Phoenicum accersendas naves, et Polyxenidam, quo minus prospere res gesta erat, eo enixius et eas, quae erant, reficere et alias parare naves iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 83:1)
civitates, quas praetervectus est, Miletus Myndus Halicarnassus Cnidus Cous, imperata enixe fecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 174:1)
Attalum igitur fratrem eius accersit a Pergamo, hortatusque ad capessendum secum bellum pollicentem suam suorumque operam domum ad comparandum dimittit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 136:1)
quod ad bellum tamen omnia et per suos legatos senatui et ipse legatis eorum enixe pollicitus erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 305:1)
ibi et Thessalis benigna materia gratias agendi Romanis pro libertatis munere fuit, et legatis, quod et Philippi prius et post Antiochi bello enixe adiuti a gente Thessalorum essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 400:2)
id eo magis enixe faciundum esse ut crimina delata ab Eumene fide rerum refellerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 478:2)
quae ad bellum opus sunt et senatus decrevit et, quoniam extemplo proficisci placet neque ego in mora sum, C. Licinius collega, vir egregius, aeque enixe parabit ac si ipse id bellum gesturus esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 260:1)
atque ego istum agrum tibi relinqui ob eam rem enixe expeto, ut tibi sit qui te corrigere possis, ne omnino inopiam cives obiectare possint tibi, quos tu inimicos habes.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 3, scene 246)

SEARCH

MENU NAVIGATION