라틴어 문장 검색

Dixit autem Saul ad Ionathan: " Indica mihi quid feceris ". Et indicavit ei Ionathan et ait: " Gustans gustavi in summitate virgae, quae erat in manu mea, paululum mellis et ecce ego morior ".
그래서 사울은 요나탄에게, “네가 무슨 짓을 했는지 말해 보아라.” 하고 물었다. 요나탄이 그에게 대답하였다. “손에 든 막대기 끝으로 꿀을 조금 찍어 맛보았습니다. 그러나 죽을 각오는 되어 있습니다.” (불가타 성경, 사무엘기 상권, 14장43)
Et ait Saul ad patruum suum: " Indicavit nobis quia inventae essent asinae ". De sermone autem regni non indicavit ei, quem locutus illi fuerat Samuel.
사울이 삼촌에게 “그분께서는 암나귀들을 찾았다고 일러 주시더군요.” 하고 대답하였다. 그러나 그는 사무엘이 왕권과 관련하여 말한 것에 대해서는 아무 말도 하지 않았다. (불가타 성경, 사무엘기 상권, 10장16)
" Quod si ego taceam, res ipsa cla I mat et ipsius rei finis indicat.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PERSECUTIONE MAGISTRI SUI GUILLHELMI IN EUM 6:11)
intus mihi fratres incessanter insidiabantur ut illud Apostoli in me specialiter dictum res ipsa indicaret:
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE ABBATIA AD QUAM ASSUMPTUS EST, ET PERSECUTIONE TAM FILIORUM, ID EST MONACHORUM, QUAM TYRANNI IN EUM 2:9)
Bene autem ad hodie addidit genui, quasi praesens praeteritum, ut videlicet ipsam generationem per hodie praesentem, semper, per genui, perfectam esse indicaret, nunquam scilicet aut cessare, aut incoeptam esse.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 22:35)
secundum quod superius dictum est ex dividua constare substantia, verum etiam ea per temporum successionem mutat, et narrat prout opportunum esse indicat, juxta illud Boetii:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 42:5)
XX. Ait namque quod quando sacrarum rerum notionem sub pio velamine figmentorum honestis et tectam rebus, et vestitam nominibus enuntiant, hoc est figmenti genus quod cautio de divinis rebus philosophantis admittit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 51:1)
Si diligenter computetur temporum ratio, quae chronica historia continetur, Platonem indicat a tempore quo prophetavit Jeremias, centum fere annos postea nKr§g fuisse.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 58:15)
Paulus dicit audivisse verba quae non licet homini loqui, non quod ipse ignoret quod audierit, sed quod aliis pandere quae sibi sunt indicata non liceret.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 19:1)
Est enim vere solus quia incommutabilis est, idque suum nomen Moysi enuntiavit, cum ait:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 35:15)
Quod si et in haec ipsa quoque sensuum experimenta necessaria videntur, ut videlicet a sensibilibus ad intelligibilia duceretur, facile etiam erat, ut omnium optimus conditor atque dispensator Deus, per ea quae tam mirabiliter et facit et ordinat, ex ipsis suis quantus sit operibus indicaret, quia et per qualitatem operum quae videntur, absentis artificis industriam dijudicamus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 2:6)
Quod si et in haec ipsa quoque sensuum experimenta necessaria videntur, ut videlicet a sensibilibus ad intelligibilia duceretur, facile etiam erat, ut omnium optimus conditor atque dispensator Deus, per ea quae tam mirabiliter et facit et ordinat, ex ipsis suis quantus sit operibus indicaret, quia et per qualitatem operum quae videntur, absentis artificis industriam dijudicamus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 5:29)
Non autem haec tibi enarro, amice, quasi velim avaritiam sectandam esse meis tibi faminibus indicare, quam cunctis constat in eodem cum amore non posse domicilio permanere, sed ut tibi ostendere valeam prodigalitatem esse modis omnibus fugiendam, et ipsam largitatem utroque brachio amplectendam.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 2장: 사랑이란 어떤 사람들 사이에서 이루어지나 3:1)
Si tanta sum nobilitate praeclara ut tuis niteris sermonibus indicare, et quum sis plebeius, aliquam de plebe tuo studeas amori coniungere, et ego nobilis amorem mihi ex nobilitate requiram.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, A. 중류층 남자가 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 5:2)
Sed si forte horum te sermonum perturbet obscuritas, eorum tibi sententiam indicabo.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, A. 중류층 남자가 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 12:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION