라틴어 문장 검색

Et nequid cothurni terribilis fabulae relinquerent intemptatum, hoc quoque post depositum accessit aulaeum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 6장 29:1)
Ne fortem societ fragilis, uult fabula presens.
(ANONYMUS NEVELETI, De cane carnem ferente 8:10)
Fabula nata sequi mores et pingere uitam, Tangit quod fugias quodue sequaris iter.
(ANONYMUS NEVELETI, [Qualiter Attici elegerunt sibi regem] 23:1)
Ira senis punit pro nati crimine seruos, Instruit ista senem fabula nota seni.
(ANONYMUS NEVELETI, De patre et filio 54:5)
Fine fruor uersu gemino quod cogitat omnis Fabula declarat datque quod intus habet.
(ANONYMUS NEVELETI, De ciue et equite 65:1)
Aggredior enim iam ad ipsum crimen magiae, quod ingenti tumultu ad inuidiam mei accensum frustrata expectatione omnium per nescio quas anilis fabulas defraglauit.
(아풀레이우스, 변명 24:8)
"cur prius, quam tibi nuberet, scripsit nescio quid in epistula quod sibi uidebatur?"
(아풀레이우스, 변명 25:9)
ibi etiam de falsa inuidia deque epistulis mulieris perperam lectis et nequius interpretatis deque matrimonio meo ac Pudentillae disputabo, idque a me susceptum officii gratia quam lucri causa docebo.
(아풀레이우스, 변명 26:6)
tam rudis uos esse omnium litterarum, omnium denique uulgi fabularum, ut ne fingere quidem possitis ista uerisimiliter?
(아풀레이우스, 변명 28:9)
memorassem tibi etiam Theocriti paria et alia Homeri et Orphei plurima, et ex comoediis et tragoediis Graecis et ex historiis multa repetissem, ni te dudum animaduertissem Graecam Pudentillae epistulam legere nequiuisse.
(아풀레이우스, 변명 28:19)
enim fabula ut impleretur, addendum etiam illud fuit, puerum eundem multa praesagio praedixisse.
(아풀레이우스, 변명 40:6)
Nunc tempus est ad epistulas Pudentillae praeuerti, uel adeo totius rei ordinem paulo altius petere, ut omnibus manifestissime pateat me, quem lucri cupiditate inuasisse Pudentillae domum dictitant, si ullum lucrum cogitarem, fugere semper a domo ista debuisse, quin et in ceteris causis minime prosperum matrimonium, - nisi ipsa mulier tot incommoda uirtutibus suis repensaret, inimicum.
(아풀레이우스, 변명 64:1)
altera res est de epistulis eius, quam confessionem magiae putant;
(아풀레이우스, 변명 65:6)
mulier sancte pudica, tot annis uiduitatis sine culpa, sine fabula, assuetudine coniugis torpens et diutino situ uiscerum saucia, uitiatis intimis uteri saepe ad extremum uitae discrimen doloribus obortis exanimabatur.
(아풀레이우스, 변명 67:3)
nescisti, improbe, epistulam tuam de ista re teneri, nescisti te tuomet testimonio conuictum iri.
(아풀레이우스, 변명 68:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION