라틴어 문장 검색

simul honora de Germanico, Agrippinam miserans, disserebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 68장7)
Drusus deinde extinguitur, cum se miserandis alimentis, mandendo e cubili tomento, nonum ad diem detinuisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 23장4)
igitur accusata in senatu, quamquam genua patrum advolveretur luctumque communem et magis imbecillum tali super casu feminarum animum aliaque in eundem dolorem maesta et miseranda diu ferret, urbe tamen in decem annos prohibita est, donec minor filius lubricum iuventae exiret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 49장4)
sic Zorsini victo nihil ereptum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 19장5)
simul qui centurionum tribunorumque sortem Britannici miserabantur, remoti fictis causis et alii per speciem honoris;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 41장7)
quippe sibi supremum auxilium ereptum et parricidii exemplum intellegebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 16장9)
nec multo post ereptus amitae libertus Paris quasi iure civili, non sine infamia principis cuius iussu perpetratum ingenuitatis iudicium erat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 27장13)
Ceterum continuo exercituum otio fama incessit ereptum ius legatis ducendi in hostem.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 54장1)
huic primum nuptiarum dies loco funeris fuit, deductae in domum in qua nihil nisi luctuosum haberet, erepto per venenum patre et statim fratre;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 63장6)
maesti manipuli ac vicem commilitonum miserantes ne lacrimis quidem temperare;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 16장5)
haec in commune, ceterum timore occulto ne L. Silanus eximia nobilitate disciplinaque C. Cassii, apud quem educatus erat, ad omnem claritudinem sublatus imperium invaderet, prompte daturis qui a coniuratione integri essent quique miserarentur Neronem tamquam per scelus interfectum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 52장4)
clauditur cubiculo, praesto est medicus, abscinduntur venae, vigens adhuc balneo infertur, calida aqua mersatur, nulla edita voce qua semet miseraretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 69장4)
et erant qui Helvidium quoque miserarentur, innoxiae adfinitatis poenas daturum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 29장3)
et ipse quidem, quamquam medio in spatio integrae aetatis ereptus, quantum ad gloriam, longissimum aevum peregit.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 44장 3:1)
sed mihi filiaeque eius praeter acerbitatem parentis erepti auget maestitiam, quod adsidere valetudini, fovere deficientem, satiari vultu complexuque non contigit.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 45장 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION