라틴어 문장 검색

Facilius enim vetus submovetur unda, cum quacunque parte fluctus urget, per adversam patet exitus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 17장 3:2)
Itaque quamvis doctissimi viri auctoritatem reverebar, tamen ambitione submota, quid ipse censerem, non omisi.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 6장 4:1)
Sunt qui seniorem potius regem submoveant, quod est contrarium:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 11장 2:1)
Sed ut concordes maneant, earum apium, quae ex alio domicilio trans-feruntur, quasi peregrinae plebis submoveri reges debent.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 13장 9:2)
coniugem et liberos meos, quos pro gloria vestra libens ad exitium offerrem, nunc procul a furentibus summoveo, ut quidquid istud sceleris imminet, meo tantum sanguine pietur, neve occisus Augusti pronepos, interfecta Tiberii nurus nocentiores vos faciant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 42장2)
Germanico pretium fuit convertere agmen, pugnatumque in obsidentis, et ereptus Segestes magna cum propinquorum et clientium manu.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 57장7)
sed suberat occulta formido, reputantibus haud prosperum in Druso patre eius favorem vulgi, avunculum eiusdem Marcellum flagrantibus plebis studiis intra iuventam ereptum, brevis et infaustos populi Romani amores.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 41장8)
et populus quasi rursum ereptum acrius doluit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 82장15)
sed referendum iam animum ad firmitudinem, ut quondam divus Iulius amissa unica filia, ut divus Augustus ereptis nepotibus abstruserint tristitiam.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 6장6)
erepto Druso preces ad vos converto disque et patria coram obtestor:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 8장12)
sic Zorsini victo nihil ereptum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 19장5)
quippe sibi supremum auxilium ereptum et parricidii exemplum intellegebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 16장9)
nec multo post ereptus amitae libertus Paris quasi iure civili, non sine infamia principis cuius iussu perpetratum ingenuitatis iudicium erat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 27장13)
Ceterum continuo exercituum otio fama incessit ereptum ius legatis ducendi in hostem.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 54장1)
huic primum nuptiarum dies loco funeris fuit, deductae in domum in qua nihil nisi luctuosum haberet, erepto per venenum patre et statim fratre;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 63장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION