-
Hoc ergo infortunio suorum moti, saepius consiliis inter se utuntur, utrum recenter in ultionem illorum insurgerent, an Petrum operirentur.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 38:3)
-
Judaei vero videntes Christianos hostes [0408A] in se suosque parvulos insurgere et nulli aetati parcere, ipsi quoque in se suosque confratres natosque, mulieres, matres et sorores irruerunt, et mutua caede peremerunt.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 56:7)
-
Hac audita miseria et Turcorum audacia, dux per universa agmina jussit cornua perstrepere, socios commonere universos et arma capere, signa erigere, [0436A] sociis sine ulla dilatione aut requie subvenire.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 82:1)
-
cujus splendor in clypeos aureos et vestes ferreas refulsit, signa et vexilla, gemmis et ostro fulgida erecta et hastis infixa, coruscabant.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 82:4)
-
Hos denique Turci ex improviso ut persenserunt ad auxilium sociorum omni velocitate [0436B] et belli instantia animatos esse tam robusta manu, et in armis et veste ferrea, et in signis luciferis ad bella erectis, fugam arripiunt, et timore concussi, a caede horrenda declinant, alii per devia, alii per semitas notas diffugium facientes.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 82:6)
-
totum se ad resistendum, imo ad invadendum, erigit;
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 8:6)
-
Quod Tankradus minime recusans, foedus in hunc modum cum illis innodari instituit, quatenus vexillum ipsius Tankradi in cacumine magistrae arcis in signum erigerent, quod Boemundo praecurrens, [0441B] hanc Tankradus vindicaverit civitatem, et sic intacta deinceps ab omni hostili impetu haberetur.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 12:2)
-
Sed nec is Tankradus, ad quem intenditis, hodie manus nostras evadet, nisi vexillum, quod nobis in contumeliam, sibi ad gloriam erexit, a culmine turris jactetis, portasque nobis aperiri faciatis.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 18:7)
-
- Hujus necis populus Dei Baldewinum insimulans, ad arma ruit, cui satisfaciens, contra reliquos Dei inimicos vehementer insurgit.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 25:2)
-
Baldewinus sine mora, Baldewinus quoque de [0447A] Burg, aequivocus eus, et Giselbertas de Claromonte, omnisque illius comitatus, agnito tam repentino assultu et impetu Tankradi, ferro induuntur, signa erigunt, sociisque virili voce admonitis, obviam Tankrado in multa vociferatione turbarum et cornuum raptim exhibentur, utrinque praelia graviter committentes et gravi vulnere corruentes.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 32:1)
-
Urbi itaque et ejus moenibus appropinquantes in signis erectis cujusque colore pulcherrimis, in galeis aeneis auro lucidissimis, totam regionem fama adventus sui concusserunt.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 56:3)
-
state viriliter, insurgite contra hos canes remordaces.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 70:3)
-
Hoc itaque consilio cunctis ab antistite et caeteris viris astutis ordinatis, regia via usque ad ipsos muros [0460A] horribiles Antiochiae unanimiter in splendore clypeorum coloris aurei, viridis, rubei, cujusque generis, et in signis erectis auro distinctis omni opere ostreo visu decoris, in equis bello aptissimis, in loricis et galeis splendidissimis proficiscuntur, tabernacula potenter extendentes juxta locum, qui dicitur Altalon.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 74:1)
-
Dehinc alio die Turci successu suae fraudis gaudentes, et similem deceptionem adhuc Christianis se inferre arbitrantes, a porta egressi, et inter scirporum densitatem fragilesque calamos palustris loci clanculum accedentes, peregrinis quibusdam in praedicto pomario insurrexerunt solita feritate et vociferatione;
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 94:1)
-
Salvo [0467A] abhinc filio recepto aliisque consociis, cor longaevi patris in nimiam erigitur laetitiam, omniumque favore et plausu majorum et minorum, gloriosus juvenis attollitur una cum suis adjutoribus et convictoribus.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 98:11)