- 문장 검색

라틴어 문장 검색

Postquam celestis aurata sedilia cetus Impleuit tantaque nitens deitate refulsit Ipsa domus, tanti lucem mirata diei, Concilii stetit in medio Natura, parumper In terram demissa caput, concepta seueris Vultibus exponens dextraque silencia dictans, Suspendensque animos, uoces exiuit in istas:
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 24:1)
Erigitur Racio poscitque silencia nutu Voce, manu, facie;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 38:1)
Quomodo diversas species uox induit una, Quam gravis accentus infra demittit, acutus Erigit, in gyrum fert circumflexus eandem;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 24:27)
Quomodo principium mentem mouet, erigit aurem, Excitat auditum, cor iudicis apparat illi, Quo magis attentus, docilis magis atque benignus Redditur auditor et mentem dedicat auri;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 8:14)
Quod factum factiue genus nomenue requirat Questio, diuersis racionum nixa columpnis, Que lis de facto certet, que questio iuris, Que uel quot species, que simplex queue relata Queue relatiue partes;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 8:20)
Ergo labore Mentis et artificis animi studiique fauore Erigitur rota mentalis, post materiali Effigie describit eam;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 12:33)
Vt Zeuxis pingit chorus hie, ut Milo figurat, Vt Fabius loquitur, ut Tullius ipse perorat, Vt Samius sentit, sapit ut Plato, querit ut Hermes, Diuidit ut Socrates, ut Zeno colligit, instat Vt Brisso, studet ut Crisias, speculatur ut Argus, Temporis excursus ut Cesar cogit, ut Athlas Sydera perquirit, ut Zetus pondera librat, Tanquam Crisippus numerat, metitur ut alter Euclides, canit ut Phebus, cytharizat ut Orpheus, Circinat ut Perdrix, ut Dedalus erigit arces, Fabricat ut Cyclops, ut Lennius arma monetat, Instruit ut Seneca, blanditur ut Appius, urget Vt Chato, succendit ut Curio, uelat ut alter Perseus, ut Crassus simulans, ut Iulius alter Dissimulans, ut Soldius implicat, explicat idem Vt Naso, uernat ut Stacius, ut Maro dictat, Concipit, exponit, imitatur, gestat, adimplet Mercurii sensus, nostri Demostenis iras, Ouidii flumen, Lucani fulmen, abyssum Virgilii, morsus Satyre, Solonis asylum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 20:5)
Hoc igitur splendens habitu cultuque decoris Virgo nitens, usum cythare deponit ad horam, Dum subit officium fabri lapidemque caloris Imperio conuertit in es, ex ere secundam Fabricat illa rotam, que forme laude priorem Demonstrans, prime se predicat illa sororem, Et, quamuis diuersa foret que diuidit illas Materies, has forma tamen facit esse gemellas.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 14:17)
Nec satis ad plenum caput erigit, immo caduco Declinans uultu, uisus descendit in imum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 14:4)
Que cadit ascendens, elata perit, peritura Erigitur, promota ruit, ruitura tumescit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 18:16)
Signorum duodena cohors prefulget in astris, Ex quo fulgore nitens infraque relinquit Stellarum uulgus reliquasque superuenit astro.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 2:10)
Ens iustus sine iusticia, uiuens sine uita, Principium sine principio, finis sine fine, Immensus sine mensura, sine robore fortis, Absque uigore potens, sine motu cuncta gubernans, Absque loco loca cuncta replens, sine tempore durans, Absque situ residens, habitus ignarus habendo Cuncta simul, sine uoce loquens, sine pace quietus, Absque nouo splendore nitens, sine luce choruscans.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 6:13)
Nec solum iustus uera racione, sed ipsa Iusticia est, non solum lucidus ipse, sed ipsa Lux est nocte carens, nec solum nomine solo Dicitur immensus, uerum mensura caduca Singula describens et certis finibus aptans, Nec fortis sola dicti racione sed ipsum Robur subsistit, eterno robore nitens.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 6:14)
Cultibus hiis afflata poli regina caduca Deserit atque Dei secretum consulit, heret Diuinis, mentem terrenis exuit, ipsam Haurit mente Noym, diuini fluminis haustu Ebria, sed pocius dicatur sobria, namque Ebrietas nascens ex tali nectare, plena Sobrietate uiget nec mentem cogit ab usu Degenerare suo, uerum generosius ipsam Erigit, elimans nostre contagia sordis.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 10:1)
Que, nitens superare polos sedesque supernas Inuadens, penetrale Dei talamumque Tonantis Consiliumque Iouis nutans, uaga, sola pererrans, Aggredior, celique uias pertempto latentes.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 12:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION