라틴어 문장 검색

Ergo qui alii non pepercit peccatori, et munus ei remissionis peccatorum inviderit, ipse sibi spem remissionis eripiet, et erit in eo pari mensura vindicta de gratia.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 2:12)
Verumtamen non homicidio voluit homicidam vindicari, qui mavult peccatoris correctionem, quam mortem.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 6:8)
Unde in Lamech septuagies septies vindicatur;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 6:9)
Aliqui tamen ante nos sic interpretati sunt, eo quod Dominum et Deum dicendo hoc loco, et vindicaturi et ignoscituri geminam expresserit potestatem:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 7:16)
et qui hic vindicat prius in peccatores, ideo ante Dominum dixerit;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 7:17)
Etsi vindicaverat in hominum genus;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 22장 4:7)
Vindicavit ergo Dominus, ut timeremus:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 22장 4:9)
Et vindicavit semel ad exemplum timoris, pepercit in reliquum, ne dominaretur semper amaritudo peccati;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 22장 4:11)
simul quia si quis peccata cupiat saepius vindicare, asper magis quam censorius habetur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 22장 4:12)
Non adjiciam ultra maledicere terrae, propter opera hominum, id est, quia pietatem suam circa universitatem hominum voluit declarare, et tamen securitatem et negligentiam quamdam mentibus humanis afferre non debuit, in paucos vindicat, plures reservat.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 22장 4:14)
Siquidem ab omnibus venenatis abstinere debemus, licet huc quoque processerit luxuria, ut magis delectationi consulat quam periculo, et in plerisque resecto quod dicitur venenatum naturaliter inesse, reliquam partem ad cibum vindicet;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 25장 3:5)
et Dominus severius vindicaturum se esse promisit dicens:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 26장 2:11)
Non erravit locutio, sed emphasis est, id est, exaggeratio facta verborum est, eo quod is qui effuderit sanguinem hominis, ipse quasi sanguis effundetur, quod spem ei posteritatis eripiat;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 26장 6:3)
deinde scientes praerogativam nostrae ultionis apud Deum manere, neque in alios committamus quod divino judicio vindicandum sit;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 26장 8:2)
Quod quia justus est, ideo sibi magis hoc quod secundum erat, quam quod primum est, vindicavit.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 29장 4:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION