라틴어 문장 검색

sed primo exteriora vel modica, de quibus non magnopere curandum est, an celentur, an nudentur;
(DE AMICITIA, CAPUT XIX. Fides amicitiae. 2:2)
cum tanta tamen cautione, ac si plurimum obessent prodita, prodessent autem celata.
(DE AMICITIA, CAPUT XIX. Fides amicitiae. 2:3)
confundunt omnia, non locum servantes ubi, non tempus quando, non personas, quibus quaelibet vel publicare conveniat, vel celare.
(DE AMICITIA, CAPUT XXI. Discretio. 1:3)
Errantem igitur amicum corripe.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 1:23)
Non cenam fratrum, non cene flesset abusum Phebus et errantis Nature crimina lugens, Noctis abusiue tenebras legasset in orbem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 16:2)
In scriptis errans propriis, aut hebrius esse, Aut magis insanus, aut dormitare putatur.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 28:6)
Claudicat ille fide, ne fama claudicet eius Tractatus, uenditque fidem, ne premia libri Depereant, erratque fides, ne rumor aberret.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 28:7)
Inquirit que materies, que nubis origo, Quomodo terra madens proprio sudore resudat In nubes celoque suos componit amictus;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 16:16)
Nec tamen a cantu sonus eius degener errat, Sed comitum uoces uox preuenit eius adulto Concentu, quem non cantus obtusio reddit Insipidum, cui dat uocis dulcedo saporem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 30:6)
In stellis ibi preradiant celoque fruuntur Quos uel fama deos facto, uel fabula uerbo Effinxit, retinentque sibi sine munere nomen.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 2:2)
Hic nouus Alcides celo summittitur, illic Perseus ardentis gladio metit ora Meduse;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 2:3)
Hic hominis gressus nutans peccaret eundo, Hebrius erraret pes ipse pedisque lucerna Occia uisus hebens ageret, pedibusque negaret Ducatum, lumenque foret sub lumine cecum, Non quod regnet ibi noctis caligo, sed illam Emphatice lucis splendor purgatus inungit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 4:5)
Hanc argumenta decoris Esse deam monstrant, instancia nulla refellit Quod decor ipse probat faciesque simillima celo.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 6:4)
Tu repara calamum, purga rubigine linguam, Da bleso tua uerba loqui mutoque loquelam Prebe, da fontem sicienti, dirige callem Erranti, due nauta ratem portumque timenti Dona, celesti perflans mea carbasa uento.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 16:3)
Hec est stella maris, uite uia, porta salutis, Regula iusticie, limes pietatis, origo Virtutis, uenie mater thalamusque pudoris, Ortus conclusus, fons consignatus, oliua Fructiferans, cedrus redolens, paradisus amenans, Virgula pigmenti, uinaria cella, liquore Predita celesti, nectar celeste propinans, Nescia spineti florens rosa, nescia culpe Gracia, fons expers limi, lux nubila pellens, Spes miseris, medicina reis, tutela beatis, Proscriptis reditus, erranti semita, cecis Lumen, deiectis requies, pausacio fessis.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 26:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION