- 문장 검색

라틴어 문장 검색

tunc admoveri sibi et Artabazo equos iussit, ne ipso ingrediente pedibus senex equo vehi erubesceret.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 5장 6:2)
Ludibrio ei fuisse rusticos homines Phrygasque et Paphlagonas appellatos, qui non erubesceret, Macedo natus, homines linguae suae per interpretem audire.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 11장 5:1)
Videbat tunc inmodice libertate abusum, sed alioqui egregium bello virum et, nisi erubesceret fateri, servatorem sui occisum.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 2장 3:1)
Nec ulla res magis saluti fuit, quam quod multiplicato labore sufficientem malis, quis ipsi cesserant, regem deserere erubescebant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 4장 11:1)
"In multis enim gentibus esse video, quae non erubescamus imitari:"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 8장 2:35)
Graviter mortem eius tulit rex existimans indignationis esse, non paenitentiae testem, utique postquam falso insimulatum eum nimium invidorum gaudium ostendit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 7장 29:1)
quae cum sustinuisset post Dareum vivere, Alexandro esse superstes erubuit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 5장 28:3)
Vere Dei ordinationi resistit, proprie voluntatis ydolum venerando, dum regem aspernata legiptimum non erubescit insana regi non suo iura non sua pro male agendi potestate pacisci.
(단테 알리기에리, Epistolae 56:11)
Et si ceteros Ytalos in presens miseria dolore confecit et rubore confudit, erubescendum esse vobis dolendumque quis dubitet, qui tam insolite sui vel Solis eclipsis causa fuistis? 24.
(단테 알리기에리, Epistolae 82:4)
nec, se inertiae ignaviaeque ab nonnullis insimulari, imperiumque sibi a Congressu creditum prolatare, et in longum, sui commodi gratia, bellum trahere se velle, a quihusdam dici, nesciebat.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUARTUM.80)
simulque praesidem iniquitatis insimulabant, qui regionum occidentalium incolis jura tam necessaria denegaverat.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM SEPTIMUM.16)
Non erubesco infelicitatis meae, quin potius plango non esse, quod fuerim.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 7:9)
Aliae virili habitu, veste mutata, erubescunt feminae esse, quod natae sunt, crinem amputant et inpudenter erigunt facies eunuchinas.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 21:41)
Erubescat mulier Christiana, si naturae cogit decorem, si carnis curam facit ad concupiscentiam, in qua qui sunt, secundum apostolum Christo placere non possunt.
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam 3:7)
Esaias iii_exemplum captivitatis futurae nudus non erubescit incedere;
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam De Onaso 1:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION