라틴어 문장 검색

Erubescere enim debemus, et condemnare peccatum, non defendere;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 7장 2:7)
Latro diem refugit quasi criminis testem, lucem adulter erubescit quasi adulterii consciam, parricida terrarum fecunditatem fugit.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 8장 2:14)
Nec poterat fieri ut bonum generaret filium, qui ipse bono patri nequam, et filius et naturae et eruditionis degener exstitisset.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 30장 2:9)
Hac ex causa collaticia stipe Valerius humatur ille Publicola, et subsidiis amicorum mariti, inops cum liberis uxor alitur Reguli, et dotatur ex aerario filia Scipionis, cum nobilitas florem adultae virginis diuturnum absentia pauperis erubesceret patris.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 6장 11:1)
Erubescit apud eos siqui non infitiando tributa, plurimas in corpore vibices ostendat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 16장 22:2)
Post quae itinere festinato, Nisibi cupide visa, extra urbem stativa castra posuit princeps, rogatusque enixe precante multiplici plebe, ut ingressus palatio more succederet principum, pertinaciter reluctatus est, erubescens agente se intra muros, urbem inexpugnabilem iratis hostibus tradi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 8장 17:1)
Quid faciat male factis famosus et nequam?
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 4장 16:3)
Reddere gaudet homo nequam pro melle uenenum, Pro fructu penam, pro pietate dolum.
(ANONYMUS NEVELETI, De rustico et colubro 12:8)
ibi etiam de falsa inuidia deque epistulis mulieris perperam lectis et nequius interpretatis deque matrimonio meo ac Pudentillae disputabo, idque a me susceptum officii gratia quam lucri causa docebo.
(아풀레이우스, 변명 26:6)
nec tamen omnia idcirco ad nequiorem suspicionem trahuntur, ut si tus et casiam et myrram ceterosque id genus odores funeri tantum emptos arbitreris, cum et medicamento parentur et sacrificio.
(아풀레이우스, 변명 30:6)
Nunc quoniam pisces horum satis patuerunt, accipe aliud pari quidem stultitia, sed multo tanta uanius et nequius excogitatum.
(아풀레이우스, 변명 40:1)
nam erubescere tu quidem non potes.
(아풀레이우스, 변명 67:13)
"nec satis quisquam definire poterit quantas latebras nequissimae mulieres pro libidine sua comminiscuntur."
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:10)
"Omnium quidem nequissimus audacissimusque lorus iste, quem tibi verberandae destinasti, prius a me concisus atque laceratus interibit ipse quam tuam plumeam lacteamque contingat cutem."
(아풀레이우스, 변신, 3권 13:2)
Diu denique ac multum mecum ipse deliberavi an nequissimam facinerosissimamque feminam illam spissis calcibus feriens et mordicus appetens necare deberem:
(아풀레이우스, 변신, 3권 23:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION