라틴어 문장 검색

Erubuit Caesar, venitque in advocationem, ut qui vereretur non superbus tantum sed etiam ingratus videri.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 27:5)
Idem cum ad nepotum turbam similitudinemque respexerat qua repraesentabatur Agrippa, dubitare de pudicitia filiae erubescebat.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, V. 3:2)
neque id confiteri Crassus erubuit, sed ultro etiam, si dis placet, gloriatus est censor, piam affectuosamque rem fecisse se iactitans.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XV. 5:2)
Et quia non est erubescendum Virgilio si minorem se Homero vel ipse fateatur, dicam in quibus mihi visus sit gracilior auctore.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 1:1)
In tanta ergo differentia paene erubescendum est conparare.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 26:3)
An ego censeam producendam philosophiam quo rhetorica venire ars et professio popularis erubuit?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 4:1)
His dictis cum ad interrogandum ordo Servium iam vocaret, naturali pressus ille verecundia usque ad proditionem coloris erubuit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XI. 1:1)
Dicunt etiam physici quod natura pudore tacta ita sanguinem ante se pro velamento tendat ut videmus quemque erubescentem manum sibi ante faciem frequenter opponere.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XI. 5:1)
Melius, quod plura iubere Erubuit, quam Roma pati.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 2:20)
Et Cosmianis ipse fuscus ampullis Non erubescit murice aureo nobis Dividere moechae pauperis capillare.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LXXXII9)
Rectam vocatus cum cucurrit ad cenam, Quam tot diebus noctibusque captavit, Ter poscit apri glandulas, quater lumbum, Et utramque coxam leporis et duos armos, Nec erubescit peierare de turdo Et ostreorum rapere lividos cirros.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XX2)
' Tanto plus debes, Sexte, quod erubui.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XVII4)
Nec dormitantem vernam fraudare lucerna Erubuit fallax, ardeat illa licet.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, LIX8)
Ille tuus vates, Heliconis gloria nostri, Pieria caneret cum fera bella tuba, Non tamen erubuit lascivo dicere versu 'Si nec pedicor, Cotta, quid hic facio?'
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LXIV2)
Qui vino madeat nec erubescat Pingui sordidus esse Cosmiano, Ludat cum pueris, amet puellas, Nec per circuitus loquatur illam, Ex qua nascimur, omnium parentem, Quam sanctus Numa mentulam vocabat.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XV3)

SEARCH

MENU NAVIGATION