라틴어 문장 검색

superesse nimirum adhuc magnum inventorum cumulum, qui non solum ex operationibus incognitis eruendis, sed et ex jam cognitis transferendis et componendis et applicandis, per eam quam diximus Experientiam Literatam, deduci possit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 267:4)
qui schematismus res est longe subtilior et accuratior, et ab operibus ignis potius confunditur quam eruitur et elucescit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 24:12)
at ut plurimum novae sunt, et de industria atque ex composito quaesitae et applicatae, et diligentia sedula et acri tandem erutae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 344:10)
Itaque habetur apud Hispanos satis malignum adagium, dic mendacium, et veritatem erues, perinde ac si simulatio clavis esset ad secreta reseranda.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VI. DE DISSIMULATIONE ET SIMULATIONE 7:10)
Quoniam autem imprimit fortius quod quaestione erutum est, quam quod sponte oblatum, possis ad inescandam quaestionem insolitum induere vultum, ex quo occasio detur alteri interrogandi quid sibi velit ista oris mutatio?
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXII. DE ASTUTIA 7:2)
Si cuipiam ingenium sit minus aptum ad rerum differentias et distinctiones eruendas, ad scholasticos se conferat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLVIII. [ = English L] DE STUDIIS ET LECTIONE LIBRORUM 1:40)
FERTUR ouile macer canis, olim uiribus acer, Quoddam tutari iussu senioris auari.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXVI. De cane et lupo 27:1)
"Artibus, ut reris, de tot, quibus apta uideris, Ad te tutandam saltem nunc exhibe quandam.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXVIII. De uulpe et gatto 29:18)
et nunc revelabo ignominiam eius in oculis amatorum eius, et nullus est qui eruat eam de manu mea.
(불가타 성경, 호세아서, 2장12)
Quoniam ego quasi leaena Ephraim et quasi catulus leonis domui Iudae; ego, ego capiam et vadam, tollam, et non est qui eruat.
(불가타 성경, 호세아서, 5장14)
Et erunt reliquiae Iacob in gentibus, in medio populorum multorum, quasi leo in iumentis silvarum et quasi catulus leonis in gregibus pecorum; qui cum transierit et conculcaverit et ceperit, non est qui eruat.
(불가타 성경, 미카서, 5장7)
Et dixit angelus Domini ad Satan: "Increpet Dominus in te, Satan! Et increpet Dominus in te, qui elegit Ierusalem! Numquid non iste torris est erutus de igne?".
(불가타 성경, 즈카르야서, 3장2)
Et ego non miserebor ultra super habitantes terram, dicit Dominus; ecce ego tradam homines, unumquemque in manu proximi sui et in manu regis sui; et concident terram, et non eruam de manu eorum ".
(불가타 성경, 즈카르야서, 11장6)
ipse praesentem inopiam quibus poterat subsidiis tutabatur.
(카이사르, 내란기, 1권 52:7)
satisque puero quod ervi, viro quod fabae magnitudinem impleat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장63)

SEARCH

MENU NAVIGATION