라틴어 문장 검색

Hoc pacto nimium pax facta et firmata est, quin abhinc amicitia fieri coepit de die in diem, precipue inter ducem et ammiraldum civitatis Ascalonis, et donorum copiae duci accrescebant in frumento, vino, hordeo et oleo plus quam dici et memorari possit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 26:8)
Qui universa in ea reperta, nempe pecuniam innumerabilem tam in auro quam in argento, cum vestibus, equis et mulis, hordeo, oleo et frumento, illic depraedati sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 50:4)
Et ad villam Palmarum venientes, nihil alimoniae praeter fructum dactylorum repererunt, quibus corpora fessa et escis jejuna recreaverunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 85:11)
quia nullius generis esca reperiebatur, quae pretio posset mutuari.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 22:3)
- De mille peditibus Christianorum, qui in valle hordeum colligentes, circumventi sunt et combusti igne Turcorum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 23:2)
Baldewinus itaque rex in civitate Japhet tunc moram faciens, ac tam fortium virorum adventum intelligens, nuntios egregios illis in occursum constituit, qui omnia vitae necessaria illis procurarent in pane, carne, vino, oleo et hordeo ad refocillandos milites et eorum equos longo itinere fatigatos.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 28:1)
Ubi Genuensibus, qui in eodem voto Jerusalem eundi conspiraverant, assumptis, et mutua fide firmatis sibi, octoginta vero galeidis eorum sibi associatis, ad Amiroth, civitatem imperatoris Graecorum, navigio pervenit, ubi escas et vitae necessaria vi undique conferebant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 6:2)
Etiam deserta loca vastae solitudinis exsuperans, in abundantia escarum, quae [0708A] mulorum tergo ferebantur, ad mare Rubrum venisse perhibetur, in quo ipse et sui a caloribus, qui in terra hac gravissimi sunt, balneando recreati sunt, ac piscibus hujus maris refocillati.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 42:5)
vinum, frumentum, oleum et hordeum, quod habehat in Jerusalem et aliis in locis plurimis, item pauperibus [0708D] et orphanis et viduis sine dilatione jussit distribui, vitae suae nimium incertus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 46:3)
ubi necessariarum rerum copiam inauditam repererunt in vino, frumento, oleo et hordeo, in carne et piscibus, in omnibus quae vesci possunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 50:9)
Sumpta parum, prodest, que mox emittitur esca;
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 6:19)
Sicutet de cibis idem Ihesus dixit, "Noli esse avidus in omni epulatione, etnon effundas te super omnem escam;
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 47:4)
in multis enim escis erit infirmitas."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 47:5)
Sumpta parum prodest, quæ mox emittitur esca:
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 72:4)
"Noli esse avidus in omni epulatione, neceffundas te super omnem escam."
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo I 42:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION