라틴어 문장 검색

quarum ista calculo primore numerabitur, quod custodias aggerum publicorum nequaquam tabellarius transit inrequisitus, qui etsi periculi nihil, utpote crimine vacans, plurimum sane perpeti solet difficultatis, dum secretum omne gerulorum pervigil explorator indagat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Fausto salutem. 2:1)
De quo cum mihi deinceps viderem esse dicendum, etsi movebant iam me illa quae supra dixeram tamen eis quae sequuntur perturbabar magis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 41장 1:2)
Ex quibus id, quod acutum est, idque, quod supra consuetudinem intenditur, idque, quod ex subita causa etsi non pestiferum tamen vehemens est, primam curationem habet, qua sanguis mittatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 2장18)
Ex quibus id, quod acutum est, idque, quod supra consuetudinem intenditur, idque, quod ex subita causa etsi non pestiferum tamen uehemens est, primam curationem habet, qua sanguis mittatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 2장 5:1)
Creditis enim, tamquam homines de hominibus, etsi ea quae in nobis non sunt, non tamen ea quae in nobis esse non possunt.
(아우구스티누스, 편지들, 33. (A. D. 411 Epist. CXXVI) Dominae Sanctae Ac Venerabili Famulae Dei Albinae Augustinus In Domino salutem 9:2)
iam enim me ipsum exspectas sive nos ipsos, qui quidem quam primum ad vos venire cupimus, etsi in quam rem p. veniamus intellego.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS: AD TERENTIAM VXOREM, letter 5 1:9)
Haec autem dissonantia paschalis obseruantiae uiuente Aidano patienter ab omnibus tolerabatur, qui patenter intellexerant, quia, etsi pascha contra morem eorum, qui ipsum miserant, facere non potuit, opera tamen fidei, pietatis, et dilectionis, iuxta morem omnibus sanctis consuetum, diligenter exsequi curauit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXV. 1:3)
quamquam, si aut bellum nullum in Italia aut is hostis esset ex quo victo nihil gloriae quaereretur, qui te in Italia retineret, etsi id bono publico faceret, simul cum bello materiam gloriae tuae isse ereptum videri posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 605:1)
etsi mane Harpalum miseram tamen cum haberem cui recte darem litteras, etsi novi nihil erat, isdem de rebus volui ad te saepius scribere, non quin confiderem diligentiae tuae, sed rei me magnitudo movebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS: AD TIRONEM , letter 24 1:1)
qui liber etsi sine dubio ipse quo- que e X fluxit, tamen haud pauca habuisse dicitur quae a GKRV discreparent (velut 374,9 375,6 378,15 384,8 339,2);
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 머리말239)
cum in expectatione senatus esset bello etsi non indicto, tamen iam decreto, qui regum suam, qui Persei secuturi amicitiam essent, legati Ariarathis puerum filium regis secum adducentes Romam venerunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 198:1)
Quod autem me alterius obsequiis et amoris petitione asseritis praeveniri, non videtur meis posse rationibus obviare, quia omnino confertur vestro arbitrio eum alteri praeferre, quem maiora constituunt merita potiorem, etsi alter a vobis spem largitam suscepisset amoris.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 8:5)
nec hoc eo dixi, quo me patriae meae paeniteret, etsi adhuc Syfacis oppidum essemus.
(아풀레이우스, 변명 23:8)
ceterum cur Aemilianus commoueretur, etsi uere magum me comperisset, qui non modo ullo facto, sed ne tantulo quidem dicto meo laesus est, ut uideretur se merito ultum ire?
(아풀레이우스, 변명 64:3)
Nova autem videri dico etiam ea quae sunt inusitata et desita, etsi sunt vetusta.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, VII 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION