라틴어 문장 검색

nam qui non potest, qui vitiose facit, quem denique non decet, hunc, ut Apollonius iubebat, ad id, quod facere possit, detrudendum puto.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 130:5)
Etenim videmus ex eodem quasi ludo [summorum in suo cuiusque genere artificum et magistrorum] exisse discipulos dissimilis inter se ac tamen laudandos, cum ad cuiusque naturam institutio doctoris accommodaretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 35:2)
Dixerat hoc ille, cum puer nuntiavit venire ad eum Laelium domoque iam exisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 30:1)
L. Flaccum, flaminem Martialem, ego audivi, cum diceret Caeciliam Metelli, cum vellet sororis suae filiam in matrimonium conlocare, exisse in quoddam sacellum ominis capiendi causa, quod fieri more veterum solebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 150:1)
L. Flaccum, flaminem Martialem, ego audivi, cum diceret Caeciliam Metelli, cum vellet sororis suae filiam in matrimonium collocare, exisse in quoddam sacellum ominis capiendi causa, quod fieri more veterum solebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 150:1)
quibus si non valuerit, putant fore aliquem qui comitia in adventum Caesaris detrudat, Catone praesertim absoluto.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 16 12:7)
Pompeium Corduba exisse et fugisse in Hispaniam citeriorem, Gnaeum fugisse nescio quo;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 37A 1:2)
gratulor nobis Quintum filium exisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 22 2:1)
ex qua me nives, frigora, imbres detruserunt, indigneque, mi Cicero, oppidum captum et bellum confectum is relinquere sum coactus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 10b 1:5)
quamquam alia sunt quae magis curemus magisque doleamus quae me ita conficiunt, ut ii voluerunt qui me de mea sententia detruserunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS: AD TERENTIAM VXOREM, letter 167)
Pansam nostrum secunda voluntate hominum paludatum ex urbe exisse cum ipsius causa gaudeo tum me hercule etiam omnium nostrorum ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS, letter 19 2:1)
nunc tu, quoniam in tantum luctum laboremque detrusus es quantum nemo umquam, si levare potest communem casum misericordia hominum scilicet incredibile quiddam adsequeris ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 4 4:8)
ita putantur detrudi comitia in mensem Martium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 11 3:3)
Vnde dolo malo tvo, M. Tvlli, M. Clavdivs avt familia avt procvrator eivs vi detrvsvs est, cetera ex formula.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 12장 1:2)
multa dantur ei qui vi alterum detrusisse dicitur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 19장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION