라틴어 문장 검색

principio, Hedytium, tecum ago, quae amica es frumentariis, quibus cunctis montes maxumi [acervi] frumenti sunt domi:
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 1, scene 256)
namque Athon montem formavi in statuae virilis figuram, cuius manu laeva designavi civitatis amplissimae moenia, dextera pateram, quae exciperet omnium fluminum, quae sunt in eo monte, aquam, ut inde in mare profunderetur'. Delectatus Alexander ratione formae statim quaesiit, si essent agri circa, qui possent frumentaria ratione eam civitatem tueri.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 머리말11)
ibi Alexander cum animadvertisset portum naturaliter tutum, emporium egregium, campos circa totam Aegyptum frumentarios, inmanis fluminis Nili magnas utilitates, iussit eum suo nomine civitatem Alexandriam constituere.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 머리말17)
semper enim me causae eventorum magis movent quam ipsa eventa.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 5 5:7)
Hostes, ubi et de expugnando oppido et de flumine transeundo spem se fefellisse intellexerunt neque nostros in locum iniquiorem progredi pugnandi causa viderunt atque ipsos res frumentaria deficere coepit, concilio convocato constituerunt optimum esse domum suam quemque reverti, et quorum in fines primum Romani exercitum introduxissent, ad eos defendendos undique convenirent, ut potius in suis quam in alienis finibus decertarent et domesticis copiis rei frumentariae uterentur.
(카이사르, 갈리아 전기, 2권, 10장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION