라틴어 문장 검색

atque ubi maior pars eius evocata est, cludenda demisso linteolo fistula est, et in vulnere, si ustum non est, relinquenda;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 15장14)
postea levius aqua calida fovere, quia primo digeri materiam opus est, tum evocari.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 10장49)
Confertque aliquid eo sinapi quod cum ficu in alterum par membrum inpositum . . . donec id paulum erodat eoque evocet materiam.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 10장172)
siquidem semper ea parte est tumor, in quam os prorumpit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 11장15)
Si sub saepto, femina resolvuntur, urina subprimitur, interdum etiam sine voluntate prorumpit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 14장6)
Et in hoc quoque casu diu in lectulo perseverandum est, ne is talus, qui totum corpus sustinet, parum confirmatis nervis ferendo oneri, cedat rursusque prorumpat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 22장8)
ut anima deficiat, ut sanguis prorumpat, efficit.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 1장 11:4)
At quibus magni lienes sunt, iis gingiuae malae sunt, et os olet, aut sanguis aliqua parte prorumpit;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 7장 21:1)
ex is deinde, quae in exteriorem partem prorumpunt, eae pessimae, quae maximae quaeque planissimae sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 23:2)
Si sine causa longus dolor capitis est, et in ceruices ac scapulas transit, rursusque in caput reuertitur, aut a capite ad ceruices scapulasque peruenit, perniciosus est, nisi uomicam aliquam excitauit, sic ut pus extussiretur, aut nisi sanguis aliqua parte prorupit, aut nisi in capite multa porrigo totoue corpore pustulae ortae sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 36:1)
Omne uero auxilium corporis aut demit aliquam materiam aut adicit, aut euocat aut reprimit, aut refrigerat aut calefacit, simulque aut durat aut mollit:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 9장 2:1)
at illo modo in id ipsum, quod grauat, euocari.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 10장 13:3)
Auertitur quoque interdum sanguis, ubi alia parte prorumpens alia emittitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 10장 14:4)
maximeque cum a summis aut a mediis partibus corporis euocare materiam uolumus, ideoque extremas partes perfricamus.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 14장 8:3)
quae si calorem in cutem euocauit, potest alicui medicinae locum facere.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 14장 11:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION