라틴어 문장 검색

Malo pater tibi sit Thersites, dummodo tu sis Aeacidae similis Vulcaniaque arma capessas, quam te Thersitae similem producat Achilles, et tamen, ut longe repetas longeque revolvas nomen, ab infami gentem deducis asylo:
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII106)
Sed quoniam docui solidissima materiai corpora perpetuo volitare invicta per aevom, nunc age, summai quaedam sit finis eorum nec sit, evolvamus;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 24:1)
nam quid possit ibi flatus manifesta docet res, hic, ubi lenior est, in terra cum tamen alta arbusta evolvens radicibus haurit ab imis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 4:7)
Sed ne quis me aestimet dignatione consultationis gravari, quicquid de hoc mihi tenuis memoria suggesserit paucis revolvam.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, III. 1:3)
Hinc et Phoenices in sacris imaginem eius exprimentes draconem finxerunt in orbem redactum caudamque suam devorantem, ut appareat mundum et ex se ipso ali et in se revolvi.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IX. 12:1)
Nam terrae adhuc humidae exhalatio meando in supera volubili impetu atque inde sese, postquam calefacta est, instar serpentis mortiferi in infera revolvendo corrumpebat omnia vi putredinis, quae non nisi ex calore et humore generatur, ipsumque solem densitate caliginis obtegendo videbatur quodammodo lumen eius eximere:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 57:2)
Et, ut ad solis multiplicem potestatem revolvatur oratio, Nemesis quae contra superbiam colitur quid aliud est quam solis potestas, cuius ista natura est ut fulgentia obscuret et conspectui auferat quaeque sunt in obscuro inluminet offerat conspectui?
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXII. 1:1)
Expulsi manibus radii revolutaque pensa:
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, I. 5:2)
— Donec Calchante ministro — Sed quid ego haec autem nequidquam ingrata revolvo?
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, VI. 22:2)
Et mecum ingentes oras evolvite belli.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 18:1)
Quis potis ingentes oras evolvere belli?
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 18:3)
Rursus ad ea quae iam dixi revolvor, cruditates de modo non de qualitate provenire.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 24:1)
ille cavis evolvit sedibus orbes, Ultimaque effundit spectatis lumina membris.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:80)
sed pondere solo Contenti, nudis evolvunt saxa lacertis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 5:43)
Ille ruenti Aggere consistit, primumque cadavera plenis Turribus evolvit, subeuntesque obruit hostes Corporibus:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 2:36)

SEARCH

MENU NAVIGATION