라틴어 문장 검색

nec aliorum more vitiorum sollicitat animos, sed abducit et impotentes sui cupidosque vel communis mali exagitat, nec in ea tantum in quae destinavit, sed in occurrentia obiter furit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 4:2)
Patrium deus habet adversus bonos viros animum et illos fortiter amat et " Operibus," inquit, " doloribus, damnis exagitentur, ut verum colligant robur.
(세네카, De Providentia, book 1 14:1)
Vos domus formosa, tamquam nec ardere nec ruere possit, insolentes, vos opes, tamquam periculum omne transcenderint maioresque sint vobis quam quibus consumendis satis virium habeat fortuna, obstupefaciunt.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 139:2)
non uides ut immota fax torpeat et ignes exagitata restituat?
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum: liber secundus, iusiurandum mariti et uxoris.32)
Nolui recentem iram exagitari patris;
(세네카, Excerpta Controversiae, book 6, chirografum cum abdicato.15)
Alcmena genitus bella per omnia monstris exagitet caeliferam manum:
(세네카, Hercules Furens 8:10)
Quis hic tumultus viscera exagitat mea?
(세네카, Thyestes 1021:1)
Quis vos exagitat furor,
(세네카, Thyestes 348:1)
exagitet nostros Manis, sectetur et umbras, insultetque rogis, calcet et ossa mea!
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 819)
"quam nos per varios dudum fortuna labores principe sub puero Iacens terat aspera rebus, fors longum, dux magne, queri, cum quippe dolentum maxima pars fueris, patriae dum vulnera lugens sollicitudinibus vehementibus exagitaris."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 228)
"simul ora recurvo ungue secant rabidae planctumque imitantibus alis exagitant zephyros et plumea pectora caedunt."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권190)
"quae vos Furiarum verbera caecos exagitant?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권255)
"sic erecta genas aciemque offusa trementi sanguine desertam rabidis clamoribus urbem exagitat, clausasque domos et limina pulsans concilium vocat;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권44)
Cuius temporibus Pelagius Bretto contra auxilium gratiae supernae uenena suae perfidiae longe lateque dispersit, utens cooperatore Iuliano de Campania, quem dudum amissi episcopatus intemperans cupido exagitabat;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. X.3)
vadit inde in primum aditum pontis, insignisque inter conspecta cedentium pugnae terga obversis comminus ad ineundum proelium armis ipso miraculo audaciae obstupefecit hostis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 101:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION